jueves, 4 de noviembre de 2010

De proximo nostro conventu primo huius anni agendo

Nuntio vobis, eis nempe qui operam Societati Hispanae Studiorum Classicorum datis, proximo die 17 mensis Novembris, die scilicet Mercurii, novum ad hoc studiorum spatium quod attinet celebrandum conventum, in quo occasio acroasis auscultandae necnon nos denuo conveniendi omnes erit, quibus lingua Latina Graecaque earumque cultum cordi est.

En vobis chartam, qua adhibita omnes certiores fieri possitis.

Venite ad nos, sodales, frequentiores quam potest!

De novis certaminibus eisque classicis apud nos celebrandis

Nostri praesidis iussu secuto, vobis omnibus de novis apud nos certaminibus celebrandis nuntium praeconiumque affero, quod speramus ita animos et vestros et discipulorum discipularumque moveat ut plurimi qui tantius humanitatis rixas participare velint enumerentur.

Accipite enim infra documenta nonnulla, certiores fiatis atque liberrimo animo semper faciatis!


domingo, 6 de junio de 2010

De conventu nostro postremo
















Die 3 mensis Iunii in lyceo c. n. Iohannes Enzina Legione in oppido sito haud parva convenimus frequentia sodalium. Qui libentissime explanationes de urbis antiqua origine auscultamus necnon imagines nonnullas conspeximus, quae postea mente tentae ad iucundum iter faciendum atque vestigia Romana Legionensia lustranda multum valuerunt.

Fuit profestrix nomine Blanca Fernández nostra in Universitate archaelogiae operam dans, quae clare distincteque cum argumentum monstravit, tum excursionem circum murum ceteris maxima intentione adhibita comitantibus duxit. Duas per horas excursione perducta popinam quamdam tandem petivimus atque inter pocula nos in proximum valediximus sodales qui nostram Legione Societatem amamus curamusque.

Valeatis omnes in proximum!




miércoles, 19 de mayo de 2010

De Legione Romano oppido lustrando deque quibusdam aliis

Proximo die 3 mensis Iunii, die nempe Iovis, Societas nostra excursionem ad murum vestigiaque eademque Romana lustranda Blanca Fernández duce, quae profestrix nostra in Universitate archaelogiae dat operam, institui iubet, cuius nuntium necnon praeconium multum vobis praebere iuvat.

Conspicite chartam infra, quo plura scire valeatis
SEEC

Nuntiatur quoque Cursus Aestivus ille, quem persequendi noster iam est mos, qui mense proximo Septembri ineunte quattuor per dies celebrandus idemque hoc anno arti musicae ad mythos classicos quod attinet plane dicatus nobis perducendus est.
Curso de Verano ULE

miércoles, 28 de abril de 2010

De proxima Societatis sessione habenda

Praeside nostro iubente placet vos omnes certiores facere sessionem Societatis eamque postremam ad cursum hodiernum quae pertinet die 12 mensis Maii dis omnibus iuvantibus fore.

Quae in aula magna, quam dicunt, Facultatis nostrae hora quinta postmeridiana ineunte initium capiet, multis magistris discipulisque congregatis -quod in votis est!- praemia ea bene merita recepturis ad certamina varia pertinentia. Duae enim acroases erunt, quarum alteram Petrus Emmanuel Suarez professor titularis linguae Latinae in Universitate Ovetensi, alteram eamque brevissimam Ansgarius Legionensis habebit.

Conscipicite infra chartam, quo amplius scire valeatis.
SEEC 12-V-2010

martes, 9 de marzo de 2010

De imaginibus nonnullis

Ecce imagines nonnullas ad quartam Cursus sessionem pertinentes, quibus pars eius diei continetur postrema. Multis earum mendis praetermissis ignotisque, vobis placeant valde cupimus.



martes, 16 de febrero de 2010

De duabus postremis Cursus sessionibus


Diebus Lunae primo necnon octavo mensis Februarii superioribus sessiones singulae celebratae sunt, quas sodales sueti participaverunt, addito nonnullo alio primum adhuc convenienti.

De quibus rebus? De scholis nostris, quomodo ipsi cottidie in eis versemur aliquantulum amplius tractare perreximus, iam mox ad alia nova nos contulimus: de humano enim corpore deque eius partibus formaque nonnulla diximus, unde recta ad indolem atque ingenium nostrum describendum (id quod alteram per totam sessionem proximam argumentum nobis sustinendum esse constat) statim transgessi sumus.


Superiore quoque sessione id quod nunquam adhuc fecerimus fecimus: rogatus cum essem a sodale quodam (qui proh dolor abesse a coetibus nostris varios per dies causa munere fungendi coactus est) ut sessiones habendas imaginibus exciperem, totam postremam excepi sessionem, quarum nonnullas hic monstro imagines, ceteras alias, easque visificas vivasque, id est, motu praeditas, mox inserere me conaturum promitto.

Et quid in proxima tractandum? De domo enim nostra deque familia quoque describenda, qua scilicet in urbe, qua in eius parte, quo in aedificio habitemus, qualibus quotque e membris gens nostra constet, qualem speciem domus nostra eiusque variae partes praebeat, alia simillima tractanda nobis putamus, illo autem sane comperto necnon servando, quod moderator tacere, participes autem magis ampliusque quam adhuc fecerunt colloqui debent..!

Gaudio permulto nobis aliquot novos sodales erit numerare, qui sessiones nostras futuras participare vellent . Nolite non venire...! Favete enim linguis: Latine usurpandum...!

sábado, 30 de enero de 2010

De altera CVRSVS sessione

Die 25 huius mensis, die scilicet Lunae, secunda nostri cursus sessio fuit, quam varii sodales participaverunt: Carmen, Maria Iesus, Pilar, Gilda, Carmen, Marcus Antonius, Petrus egometque Ansgarius adfuimus.

De argumento tractato si quis roget en: primum omnium de certo definitoque calendario nostro, quod iam e Lunae diebus singulis in novenis septimanis adhibitis prosequentibusque usque ad finem mensis Martii prorsus constabit; de instrumentis auxiliisque nobis ad cursum persequendum adhibendis; de itinere Legionem Aloisio Miraglia faciendo, quod iam ad diem undecimum mensis Februarii ipso Miraglia admonente suadenteque locavimus et constituimus; de argumento ad superiorem sessionem quod attinet recensendo.

Et quid amplius? Iam enim novam provinciam explorare conati sumus: de vita scholari, quo enim pacto fingere mente nostra possimus actiones sive imperata ea, quibus nos in scholis qui plerumque versamur, frequentius uti solemus. Quod non sine multis imaginibus iuvati fecimus, id quod periucundum amoenisimumque fieri solet. Adde etiam illud, quod postrema in parte sessionis imaginibus aliquot ducibus eis, quas e pellicula notissima illa cui titulus "De mortuorum poetarum sodalitate" deprompserimus, eas sive commemorare sive agere, totasque enim Latine ex tempore conversas et prolatas, temptavimus tali modo ut, tempore deficiente, multum adhuc laboris perficiendum in proximum diem restaret...

Convoco enim vos omnes, sodales comitesque nostros, ad novam sessionem, quam die Lunae primo mensis Februarii Deo iuvante celebrabimus. Stilos acuite, tabulas parate, animos advertite: Latinum usurpandum est!

sábado, 23 de enero de 2010

De prima CVRSVS sessione habita

Salvete omnes amici sodales participes comitatesque qui estis!

Iam CVRSVS noster initium cepit, neque infauste, ut opinor...! Octo enim participes adhuc computantur, alii autem exspectantur. Adde illud, quod nonnulli sunt qui non tam bene aut diem meminissent aut eis hora tam apta conveniendo evaderet, eo quo fit ut verisimiliter novi sodales progredientibus diebus nobis addantur.

Et quid de nobis? Maximo gaudio Rodericum nostrum, is qui Societati Latinae Vallisoletanae praeest eamque moderatur excepimus, cuius linguae Latinae peritia multum omnes nos iuvit.

Quod ad curriculum cursus attinet, primam sessionem ad eius rationem, quomodo enim tempora eius dividenda, auxillis subsidiisque utendis, cetera alia adhibenda, explanandam dicavimus, denique autem formulas rationesque salutandi valedicendique tractavimus tali animo adhibito ut numquam melius ampliusque...

Proximam enim sessionem vobis omnibus iam nuntio die 25, Lunae scilicet die, hora locoque suetis habendam.

Veniatis! Loquamini! Valeatis quam optime!

domingo, 17 de enero de 2010

De CVRSVS VIVAE LATINITATIS ineundo

Die 18 huius mensis, die nempe Lunae, CVRSVS noster deis deabusque omnibus iuvantibus hora septima postmeridiana in auditorio scholastico c. numerus 3.1 (ad lyceum nomine Iohannes Enzina quod pertinet) suum capiet initium sessione adhibita ea, qua introductiones debitae fient, calendarium certum sive lectionum sive exercitamentorum instituemus atque de variis tractabimus secundum argumentum illud hac in pagina consulendum.

Die autem 21, die Iovis, subsequenti altera erit sessio discipulis participibusque eis destinata variis de causis primae sessione interesse qui non potuerint easdem ad res tractandas atque in sessione prima.

Sive ad primam sive ad alteram sessionem quilibet advenietis scitote nos ex animo vos exspectare! Moram nullam faciatis!