sábado, 29 de octubre de 2016
miércoles, 12 de octubre de 2016
De postrema cursus sessione apud nos habita
Salvete amici sodalesque!
Ecce imagines hodie comportamus eas, quibus sessio postrema apud nos habita illustrari volumus.
Quae enim sessio primum Martha illa Prieto exornavit, magistra linguae Latinae eademque poetrix sat nota, quae quidem amoenitate alacritate necnon doctrina qua est praedita, de scholis illis Latinis atque de ea praecipue in oppidulo c.n. Lois quae sita est, non paucis nostros discipulos ceterosque auditores est allocuta.
Qua enim acroase absoluta, discipuli nostri discipulaeque eae variis de causis quae honore dignae multo evaserint, haud iniure praemiis pertinentibus donatae fuerunt. Quae pauca singulae gratiarum reddendarum causa verba dixerunt singula.
Valete omnes pancratice in proximum!
De Rachel Martínez optima discipula Arpini versante
Salvi sitis salvaeque, amici omnes!
Illud sapidissimum hodie nobis est narrandum, Rachel enim Martinez discipulam eam, quae e Certamine Ciceroniano apud nos Legionenses celebrato victrix suo die evaserit, una cum Francisco Martin magistro eodequem et affabilissimo et humanissimo viro, quattuor per dies terras lustravisse Italas, occasione ea data qua Certamen Ciceronianum idque universum in oppidulo Arpino fuit celebratum.
Quod quidem Certamen, primum atque principale toto in orbe terrarum ad discipulos pertinens quod putatur habendum, plus quam ducentos quinquaginta hoc anno participes ex plurimis totius Europae terrae continentis advenientes convocavit, qui de loco Ciceroniano quodam et interpretando et iuxta nostrae aetatis rationem commentando rogati et iussi sunt.
Quam plurimum nostrae amicae Rachel gratulamur atque omnia bona faustaque ei speramus futura!
Et vos, multum valeatis!
Suscribirse a:
Entradas (Atom)