Die 2 mensis Aprilis in sinu Itinerum Didascalicarum nostra Societate curante quae hoc anno facienda decretum est, Carolus Viloria optimus industriosissimusque qui est apud Vallisoletanos linguae Latinae magister, ad nos adiit eo lautissimo consilio, ut instrumenta varia didascalica, quibus ille suo Marte necnon fertilissima eius excogitatione abundare solet, ante nos patefaceret monstraret praeberet.
Quam enim rem ut adipisceretur, nonnulla enim monstravit exercitia ratione electronica instructa dispositaque atque in pagina quadam nomine Hispanico EDUCAPLAY bene congesta, quibus adhibitis instrumentis rationem linguae nostrae docendae faciliorem iucundiorem aptiorem in discipulis erudiendis reddere possimus.
Illa enim consilia ita perlucide noster aperuit, ut haud sit dubium quin perfacile ad scholas nostras agitandas multi nostrum transferamus.
Quo fusius latiusque de quibus rebus cognoscatur, illud tantum abest, quod imagines infra impositas perspicere necnon audire velis.
Exstant quoque nexus nonnullos, quibus pressis ad documenta pertinentia eaque utilissima quicumque volet se conferre poterit.
De exhibitione adhibita
De pagellis notitiam consiliaque explanantibus
Gratias permultas agimus tibi, Carole, atque speramus fore plurimas sint aliae occasiones quibus ad nos venire atque docere valeas, quod in votis est.
Valeatis omnes quam optime, lectores suavissimi!