sábado, 28 de enero de 2017

De postrema apud nos quam habuimus Societatis sessionem

Salvi omnes sitis salvaeque, amici amicaeque lectores quilibet dulcissimi!

Cum novum iam vobis simus augurati annum, ecce nova quoque earum apud nos rerum actarum mentio sive notitia vobis traditur. 
Oportet enim sciatis recentissimam fuisse Societatis sessionem eam, quae die 25 huius mensis, die nempe Mercurii, apud Facultatem ad Litteras ac haud magno membrorum Societatis manipulo coacto celebrata est.

Cuius autem sessionis Germanum illum Santana Henríquez, professorem cathedrarium in Studiorum Vniversitate Palmensi Canariarum, primas egisse partes vulgandum est. Qui quidem magister de Luciani illius Samosatensis poetae opere quodam tanta doctrina eaque sali iucunditatique inmixta multae allocutus est ut omnes adstantes auscultatoresque quin maxime delectati essemus fieri non potuit.  Verae enim Historiae a Luciano Samosatensi conscriptae varios per earum locos percurrens, itinera ea permira necnon regiones fabulosas plurimas declaravit noster, quibus apertis et auctoris ingenium salsissimum et dentem eius malignum quaelibet quoslibetque carpentem luce clarius manifesteque ante omnes ostendere valuit. 

Imagines ergo nonnullae et haec pellicula infra testimonio vobis eius rei oportunae esse videntur:


,

Sententias autem opinionesque varias ad acroasis finem rogans ab auscultatoribus, professor finem fecit dicendi suamque dissertationem habendi.

Cui nos maximas de eius humanitate et iucunditate plurima, qua pollet, agimus gratias atque eum ad novas sessiones participandas et apud nos habendas libentissimo destinamus animo. 

Et vos, amici amicaeque lectores suavissimi, pancratice valeatis exoptamus!