viernes, 28 de diciembre de 2012

De novissima quam habuimus apud nos sessione

Salvos omnes vos salvasque esse volumus! Non multa, quae sunt narranda, vobis hodie afferimus:

Occasione ea, qua Societas apud nos mense unoquoque Decembri peculiare membrorum celebrare solet conventum, ecce Ludovicus ille Gómez Canseco, professor qui est cathedrarius ad Hispanas litteras apud Onubensem quod attinet Vniversitatem, ad nos allocuturus de fabula Pyrami et Thisbes die 12 huius advenit mensis.


Ludovicus Gómez Canseco circumstantes alloquens
Qui quidem magister, qua doctrina haud pauca condita sale est, multa iucunda necnon sapidissima ante frequentem discipulorum aperuit coronam, idque eo modo, quem raro apud alios, quibus mos est disserendi invenires: ecce enim Ludovicus ille peripateticam qui persequi doctrinam videtur, cathedraria spreta sepositaque sella, pedibus adhibitis suis, ita oecum totum dum verba edebat splendidissima lustravit, ut redivivum Romanum oratorem e forensibus rostris suum ad populum sermonem proferentem illum evasisse crederes.

Cuius acroasim, quam circa horam unam ille protulit, tanta circumstantes intenderunt intentione tantaque animi optima dispositione, ut amores eos ita quos infelices irritosque Pyrami Thisbesque fuisse novimus, mentem animumque eo impresserunt spectatorum pacto, qui utrum aliquando amore se esse capturos velint an non incertum maxime sit...!



Quibus de rebus illud falsissimum secuti proverbium, iuxta quod una plus valet imago quam mille verba -nolite tantam proverbiis habere fidem...!- has offerimus imagines:


Hactenus hodie: placeant acroasis atque eius imagines...!

Valeatis quam optime, sodales!


miércoles, 26 de diciembre de 2012

De novissimis quas fecimus deque futuris nobis agendis rebus

Salvi salvaeque sitis amici sodalesque omnes quibus lingua Latina est cordi! 

Ad vos denuo venimus illud nuntiantes, imagenes enim easque novas de ultimis quas confecimus rebus nobis in promptu exstare. 

Quibus autem imaginibus sessionem ad fabulas scaenicas nuper apud nos habitam illustrari volumus: die enim 20 superioris mensis, ut constat, nobis oecus ad spectacula celebranda apud Sedem civicam situs nobis idcirco fuit petendus, ut varias quae ibi gregri theatrali nomine Noite Bohemia  erant agendae fabulae, conspicere valeremus.

Duae enim fuerunt fabulae actae, quarum prior Amphitruo Plautina comoedia, altera vero Electra Sophoclea ante spectatorum oculos posita est tragoedia. 

Quas profecto multum spectatores celebrarunt, ei qui variis ex lyceis necnon scholis Legionensibus provenientibus risibus cachinnisque alterius non paucis editis, animi vero angore affectuque argumentum alterius sunt persecuti. 

Quibus de rebus quo fusius perspicueque sentiri possit, ecce imagines quas nonnullas excipi et addi voluimus.



Quibus eae sunt addendae imagines aliae a Ramiro Arias nostro exceptae.

Valeatis quam optime!