Salvos omnes vos salvasque esse volumus! Non multa, quae sunt narranda, vobis hodie afferimus:
Occasione ea, qua Societas apud nos mense unoquoque Decembri peculiare membrorum celebrare solet conventum, ecce Ludovicus ille Gómez Canseco, professor qui est cathedrarius ad Hispanas litteras apud Onubensem quod attinet Vniversitatem, ad nos allocuturus de fabula Pyrami et Thisbes die 12 huius advenit mensis.
Ludovicus Gómez Canseco circumstantes alloquens |
Qui quidem magister, qua doctrina haud pauca condita sale est, multa iucunda necnon sapidissima ante frequentem discipulorum aperuit coronam, idque eo modo, quem raro apud alios, quibus mos est disserendi invenires: ecce enim Ludovicus ille peripateticam qui persequi doctrinam videtur, cathedraria spreta sepositaque sella, pedibus adhibitis suis, ita oecum totum dum verba edebat splendidissima lustravit, ut redivivum Romanum oratorem e forensibus rostris suum ad populum sermonem proferentem illum evasisse crederes.
Cuius acroasim, quam circa horam unam ille protulit, tanta circumstantes intenderunt intentione tantaque animi optima dispositione, ut amores eos ita quos infelices irritosque Pyrami Thisbesque fuisse novimus, mentem animumque eo impresserunt spectatorum pacto, qui utrum aliquando amore se esse capturos velint an non incertum maxime sit...!
Quibus de rebus illud falsissimum secuti proverbium, iuxta quod una plus valet imago quam mille verba -nolite tantam proverbiis habere fidem...!- has offerimus imagines:
Hactenus hodie: placeant acroasis atque eius imagines...!
Valeatis quam optime, sodales!
Valeatis quam optime, sodales!
No hay comentarios:
Publicar un comentario