viernes, 13 de mayo de 2011

De postrema sessione habita compendianda

Die 12 huius mensis Maii, die nempe Iovis, Iesu Nieto praeside nostro iubante ministranteque sessio postrema nostrae Societatis celebrata est. Quam sessionem, duas in partes divisam, non rari convenerunt sodales amicique.

Occasione hac adhibita, cum sodales qui moderationem necnon rem curant pecuniariam primo a conventu discessissent, ad alteram transivimus partem, in qua profestrix illa cathedraria apud Matritenses nomine Elisabetha Velázquez de sermone Latino ad artem architectandi incrementando apud Vitruvium disseruit, idque perbelle!

Qua acroase ita optime habita, praemia ad Certamina Graeca et Latina atque ad Certamen Ciceronianum pertinentia reddenda erant, id quod Iesus atque Emmanuel, quorum alter praeses, alter autem nostrae societatis secretarius, benigne fecerunt: en vobis imagines, quibus ea apud nos hoc die quae facta sunt monstrare illustrareque voluerimus.

Omnibus ergo discipulis discipulabusque congratulationes agimus plurimas, atque omnia bona omina in proximum ominamur annum!


jueves, 5 de mayo de 2011

De proximo conventu habendo

Praeside nostro Iesu Nieto imperante iuvat novum conventum habendum vulgare, qui quidem conventus deis deabusque omnibus faventibus proximo die 12, die nempe Iovis, inde ab hora quinta et dimidia postmeridiana suum initium capiet.

Animadvertatis omnes, quibus nostri negotii ulla cura sit, illud oporteret, ut praeconio necnon rerum agendarum programmate perspectis non soli, sed sive sodalibus sive discipulis potius comitati vestris ad nos adveniatis, tali autem modo ut quaecumque sint agenda participare fovere amplificare quamtum fieri potest velitis.

Conspiciatis ergo si fas programma infra quod monstratur

De Conventu ad Societatem Hispanam Studiorum Classicorum (apud Legionenses

Omnes frequentiores exspectatissimosque adveniatis! Valete!