miércoles, 8 de julio de 2015

De postrema huius anni academici sessione habita

Et iam illud venit proverbium nostram in mentem, finem enim opus coronare!. Quin etiam alacres vero rerumque nostrarum studiosi cum semper fuerimus animo ita cultus humanitatisque amore incenso ad cursus academici finem pervenimus, qui ad nos discipulos eos discipulasque varia in certamina modo Latina modo Graeca qui anno academico progrediente descenderint singulis praemiiis donandos honorandosque acceperimus.



Quam enim ad sessionem celebrandam moderatores Instituti illius Biblici et Orientalis eo humaniores ergo nos se praebuerunt, quo eorum in Sedem Legionensem nos sessionem anni postremam habituros hospitio exceperint. Qua enim de re gratias esse permultas agendas credimus.

Quod ad sessionem attinet, si quis quicquam rerum actarum roget, minima oratione in primis ab Assumptione Sánchez, moderatrice apud nos maxima, habita qua et magistris magistrabusque ob tantum hoc anno studium datum gratulari et discipulos discipulasque honorari voluerit, ad praemia singula singulis discipulis tradenda dein ventum est. Cuius rei imagines quasdam cognoscendae studenti afferimus:



Adde illud etiam, quod nonnulla fuerunt consilia necnon incepta anno proximo adhibenda eademque paucis ab Assumptione aperta, quarum summa hoc continetur documento:




Hactenus hodie. Valeatis pancratice, lectores dulcissimi, atque sereno amoenissimoque tempore aestivo fruamini exoptamus magnopere!

viernes, 1 de mayo de 2015

De conventu Matritensi mense Augusto proximo celebrando eodemque toto Latine

Salvi sitis salvaeque amici sodalesque omnes!

Quid hodie novi? Intentionem enim brevissimum temporis spatium vestram huc vertatis volo illud considerantes, plurimos apud nos qui linguam Latinam eamque vivam vitalemque exercere velint exstare. Quis ergo negabit? 

Atqui illud plerumque nobis contingere constat, occasiones enim facultatesque sermones Latinos  quoslibet serendi raras immo nullas apud nos offerri quae videantur. 

Hac enim de causa maioris esse credamus momenti inceptum vobis omnibus nuntiandum divulgandumque, cuius praeconium infra aspici potest:


  Caelum nuntium 2015



Qua de conventus futuri materie, ut ita dicam, sive natura notitiam habemus certissimam eam, quam his vobis illustro imaginibus. 
Oportet enim sciatis Georgium illum Tarrega, professorem linguae Latinae apud Valentinam Vniversitatem, cum XI Itineribus Cultus Classici eisque Sexi Firmi Iulii mense Aprili ineunte celebratis intefuisset, a eius conventus moderatoribus rogatum, brevem habuisse acroasim, qua et scopum et rationes huius Cursus Aestivi Latinitatis Vivae Matritensis habendas aperuit explanavitque idque, ut solet, dissertissime soloque Latino sermone adhibito.




Quid aliud? Unum autem tantum restat, ut Latinitatis amore ardentes cum sitis, nomina detis vestra atque Matritum et praelectiones auscultandi et colloquia Latina constituendi perplurima  studiosi advoletis! Quibus enim de rebus pretium multum, ut verbis Georgii postremis utar, operae fore ei qui iam annis superioribus cursus participarunt declarant testes.

Valete omnes pancratice!


sábado, 11 de abril de 2015

De discipula nostra nomine Lucia Morán in Certamine Ciceroniano apud Hispanos victrice

Euge! Ac quem ad lautissimum faustissimumque hodie nuntium vobis omnibus afferamus animum attendite! 

Illud enim gratissimi nobis Legionensibus linguae Latinae amatoribus fautoribusque qui sumus contigit, quod Lucia Morán Gaitero, quae discipula linguae nostrae cultusque Latini in lyceo nomine Ordoño II hoc versatur anno, primo apud Hispanos universos in Certamine Ciceroniano praemio est donata!


Quae quidem discipula Emmanuel autem illo Seoane nostro amico dulcissimo optimoque magistro auctore duceque talem in communi Certaminis -die 20 mensis Februari apud Facultatem ad Litteras celebrati- probatione fecit compositionem, ut iudices haud minus quam nonaginta quattuor centesimas partes ei tribuere decreverint. Quibus ergo computis summo apud Hispanos merito in Certamine superando adepto, ecce Lucia victrix primum reportaverit praemium.




Oportet autem scias, suavissime lector lectrixve sis- numquam antea (memoria saltem fretus id dico) discipulum discipulamve Legionensem ullum Certaminis in historia progredienti primum obtinuisse ex tota civitate praemium, quod nunc Lucia nostra obtinuit.

Et iucundum enim et gratissimum nobis si gratulationes permultas Luciae ipsi necnon eius magistro Emmanuel agamus! Quos quidem ambos cultum Romanorum Graecorumque et linguam adamatores cum sint, suas in recentissimo Poesis Festo celebrato partes agentes  his imaginibus conspicere poteritis. 



Age ergo! Bene vale uterque atque omnia ea, quae Arpini apud Italos mense Maio ineunte in Certaminis Ciceroniani editione universa futura sunt non minus fausta prosperaque eveniant ex imo exoptamus pectore! 

Et vos, ceteri lectores quilibet, valeatis pancratice!

lunes, 30 de marzo de 2015

De Festo ad Poesim celebrandam nuperrime apud nos habito

Salvete sodales amici omnes, quibus lingua Latina est cordi!

Pauca hodie eaque dulcissima; ecce die 20 huius mensis apud bibliothecam publicam in via Padre Isla (Legione in oppido) sitam novum habitum est Festum ad Poesim celebrandam





Quo quidem Festo, tertium a nobis eodem in loco eademque occasione celebratum, duas per horas cum processisset, multa consilia inceptaque discipulorum discipularumque continebantur, quarum alia ad cultum et humanitatem antiquorum Graecorum Romanorumque, alia vero ad nos recentiores nostraque ipsorum tempora pertinuisse videntur.





En vobis enim imagines nonnullas, quibus discipuli discipulaeque lycei nomine Ordoño II primum, lycei cui nomen Iohannes ab Enzina postea, poesim sive antiquorum sive recentiorum honorantes celebrantesque et excipiuntur et illustrantur. Idque haud male agentes, mercle!

Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!

Valeatis pancratice!


sábado, 28 de febrero de 2015

De sessione ea ad Itinera Philologica Vallisoletana, cui ut interfuerimus nobis contigit


Salvete amici sodalesque quilibet!

Nova neque ea recentissima vobis hodie affero: sciatis enim oportet die 19 mensis Ianuarii proximo apud Facultatem Vallisoletanam ad Litteras intra Itinera ea Philologica Institutioni  renovandae dicata sessionem quamdam esse celebratam.



Cuius de scopo argumentoque si quis amplius cognoscere velit, en vobis: moderatores enim huius Facultatis, cum dissertationes sive acroases quibus veniam docendi impetraturi ut sint informandi institui voluissent,  de institutione ea e longinquo sive remota, quam vocant, nos dissertaturos magna cum gratia benevolentiaque invitarunt.

Qua de dissertatione, non eius rari cum fuerint auditores spectatoresque, ecce imaginibus redactum illustratumque trado vobis argumentum, quod amplius fusiusque evulgari necnon evagari possit.






Valeatis semper pancratice!


viernes, 20 de febrero de 2015

De Certamine Ciceroniano apud nos celebrato

Salvete omnes, lectores suavissimi!

Ecquid novi? Ita vero! Tradendum est nobis hodie modo ab hora quarta postmeridiana atque in aedibus Vniversitariis Certamen illud Ciceronianum esse apud nos celebratum. 

Quod quidem Certamen cum quindecim discipuli discipulaeque candidati fuissent qui superarent, ecce locus ab Oratore Ciceronis depromptus eis interpretandus commentandusque est propositus. Cuius de interpretum numero quis victor victrixve evadere valuerit si quis cognoscere velit, temporis non tam longum spatium consumendum est: proxima iam septimana probationibus correctis sententiaque iudicum prolata evulgataque facile id invenire possis...

En interdum, candide lector, eius sessionis imagines nonnullas, atque optime semper valeas maximopere exoptamus!


martes, 3 de febrero de 2015

De Graecis fabulis quibusdam eisque hilara ratione inductis...


Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, lectores suavissimi, nuntio.

Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar. 

Neque inmerito quidem: nonne si scaenicam enarremus fabulam eamque comicam Plautum oporteat ut sermo aliquantillum redoleat noster...?

Ecce ergo histrio ille fama pervulgatissimus nomineque Antonius Blanco nuperrime ad nos venit: qui quidem salso hilaroque cum sit ingenio indoleque, quid aliud nisi risus nostros, immo frequentissimos cachinnos in fabulis Graecis nonnullis agendis et moveret et suscitaret...?

Oportet enim sciatis nostrum eo fabulas Graecas pacto agitare solere, quo discipulos discipulasque suavius facilius in cultum et mythologiam Graecorum informare et eos multis scaenicis strophis delectare necnon in delicias inducere uno eodemque tempore valeat. 







Quas inter plurimas quae exstant Graecae fabulae tres ea occasione cum Antonius agere voluisset, de Pigmalione nempe atque Phaetone illo Venereque dea, discipulisque quibusdam quasi vicariis personis adhibitis, tanta noster comica vi omnia fecit, ut spectatores variis ex lyceis atque collegis Legionensium provenientes quin maximopere delectarentur atque validissime plauderent ad finem non potuerint...!

Gratias perplurimas, Antoni, atque quam primum occasione alia data ad nos revenias...!

Et vos, salvete multum! Quin ergo plauditis...?

sábado, 31 de enero de 2015

De classica traditione eiusque apud nos vocis imagine resonanti


Salvete omnes una salute, amici sodalesque!

Die 29 mensis Octobris apud Facultatem ad Litteras Legionensi in Vniversitate sitam amplam diutinamque nos habuisse sessionem scholasticam serius solito nuntiandumst.

Cuius enim sessionis programmate, tres in continuatas quod fuit divisum partes, humanismi, quem vocant, quasi vestigia eaque manentia ad dulciores litterarum Musas pertinentia amplexa sunt.



Prima enim in acroasi ecce professor Dominicus Longrée, ab Vniversitate Leodiensi oriundus, de Latinis litteris ope rationis computratalis vestigatis eo disseruit pacto, quo spectatores dilucide necnon liquide quantum electronica auxilia in litteris antiquis tractandis callendisque valeant pro comperto habuerint.




Secunda vero dissertatione Petrus Emmanuel Suárez, professor qui est cathedrarius in Ovetensi Vniversitate, de manuscripto quodam Ovidium relegatum declaranti lautissime est locutus usque eo, quo vestigia plurima cum se esse secutum atque vestigationes varias perfecisse fateretur, Petrum de Vineis huius libelli scriptorem fuisse noster et invenerit et patefecerit.







Tertiam tandem audivimus acroasim eamque a Michaele Rodríguez-Pantoja habitam, quae quidem de Augusto illo nominis ipsius propagator maximopere qui fuerit imperator tractavit.  Nomina enim sacra noster, professor cathedrarius in Vniversitate Cordubensi, inter disserendum cum protulerit, Vergilium speciatim aliosque huius farinae poetas quasi Augusti in nomine eius tollendo evulgandoque cooperatores in scaenam eo induxit pacto eaque doctrina aemoenitate aspersa, qua spectatorum et animum et totam allexerit intentionem.










Valeatis omnes, lectores suavissimi, pancratice atque in proximum!