Cum superiore in conventu mense Iunio exeunte habito sessionem nostrae celebraverimus Societatis eam speciatim adhibentes mentem, ut novarum quae agenda destinaverimus rerum programma quodam adumbraremus modo, ecce denique raptim eius proximo anno argumentum a nobis excogitatum tractandum: quod quidem eis aperimus et ratione et animo, unicuique nostrum de eo suas quas volet opiniones consilia placitaque vel aperire vel inducere vel adiungere liceat.
Constat enim programma, varias in partes cum sit divisum, diversas atque inter se varias provincias attingere velle: exstant enimvero sessiones ad traditionem quam vocant classicam, eaeque aliis ad auxilia computratalia inmixtae sessionibus destinatis, quae auxilia hodie apud nos tam late sunt vulgata: neque desunt quas ad res gestas sive historicas pertinere credimus. Adde denique res eas, quibus iam conficiendis sumus assueti, fabulas nempe scaenicas agendas, certamina ad cultum classicum, cetera.
Quarum rerum conspectum quasi universum infra conspiciatis suademus:

Valeatis quam optime!