martes, 26 de junio de 2018

De novissima anni scholastici sessione apud nos habita

Salvete omnes amici sodalesque quibuslibet lingua et cultus Latinus Graecusque cordi est!

Novum hodie illud gratissimi vobis trado, die nempe 26 huius mensis apud aedes Facultatis Litterarum Legionensi in Vniversitate ultimam huius anni scholastici habitam esse sessionem ad Societatem Hispanam Studiorum Classicorum apud Legionenses quod attinet.


Qua in sessione aperienda discipulis discipulabusque certaminum quorundam Societatis participantibus honorandis praemiisque singulis donandis praecipue destinata, Dtor. Maurilius Pérez, professor cathedrarius idemque iam rude donatus linguae Latinae, doctissimam habuit acroasim de Latinitate docenda, qua enim ratione iuxta methodum quandam speciosam, discipuli discipulaeque saeculo XX ineunte degentes lingua Latina sint eruditi et edocti.
Cuius enim rei supra imagines, infra vero textum acroasis totum facile perspici et legi possunt.




Postrema in eius sessione parte, ei sunt donati praemiis discipuli discipulaeque, quibus opera pulchra et accurata de cultu Graecorum Romanorumve tractantibus aut de textibus Latinis Graecisque variis interpretandis fingere et componere contigit.

Quos enim quasque discipulos discipulasque de Latinitate Graecitateque bene meritos his infra imaginibus videre poteritis.





Valete quam optime, lectores suavissimi lectricesque!

viernes, 2 de marzo de 2018

De novo Certamine Ciceroniano apud nos Legionenses nuper celebrato

Salvi sitis salvaeque, amici amicaeque omnes Latinam qui adamatis linguam!

Illud boni vobis hodie tradimus cognoscendum, Certamine illo Ciceroniano iam diu praenuntiato, haud paucos linguae Latinae discipulos discipulasque Veneris die secundo mensis Martii ad probationem descendisse faciendam eam, qua eorum amorem sive Ciceronis sive Latinitatis ostendi possit.



Quae enim probatio apud aedes Facultatis Litterarum in Vniversitate Studiorum Legionensi cum facta sit, quattuor per horas est producta, quo tempore certaminis participes, quorum conspectum his imaginibus facile perspicies, Ciceronianum textum eis propositum -eumque e duobus locis conflatum utrumque e libro inscripto DE OFICCIIS depromptum- et in Hispanicum debuerunt convertere sermonem et suorum Marte Minervaque eum ratione syntactica interpretari necnon variis argumentis ad vitam hodiernam spectantibus quantum potuerunt commentari.







Quibus omnibus Certaminis participibus toto ex corde de eorum alacri animo gratulamur atque, ut unus unave tantum victor evadere possit, illud pro comperto eos habere iubemus, victoriam eam praecipuam in participando omnes quoslibet iam esse adeptos adeptasque!

Et vos omnes, lectores dulcissimi, valete pancratice!