viernes, 2 de marzo de 2018

De novo Certamine Ciceroniano apud nos Legionenses nuper celebrato

Salvi sitis salvaeque, amici amicaeque omnes Latinam qui adamatis linguam!

Illud boni vobis hodie tradimus cognoscendum, Certamine illo Ciceroniano iam diu praenuntiato, haud paucos linguae Latinae discipulos discipulasque Veneris die secundo mensis Martii ad probationem descendisse faciendam eam, qua eorum amorem sive Ciceronis sive Latinitatis ostendi possit.



Quae enim probatio apud aedes Facultatis Litterarum in Vniversitate Studiorum Legionensi cum facta sit, quattuor per horas est producta, quo tempore certaminis participes, quorum conspectum his imaginibus facile perspicies, Ciceronianum textum eis propositum -eumque e duobus locis conflatum utrumque e libro inscripto DE OFICCIIS depromptum- et in Hispanicum debuerunt convertere sermonem et suorum Marte Minervaque eum ratione syntactica interpretari necnon variis argumentis ad vitam hodiernam spectantibus quantum potuerunt commentari.








Quibus omnibus Certaminis participibus toto ex corde de eorum alacri animo gratulamur atque, ut unus unave tantum victor evadere possit, illud pro comperto eos habere iubemus, victoriam eam praecipuam in participando omnes quoslibet iam esse adeptos adeptasque!

Et vos omnes, lectores dulcissimi, valete pancratice! 

sábado, 24 de junio de 2017

De novissima huius anni sessione habita

Salvi salvaeque sitis, lectores amici quibuslibet Latinitas cordi est! 

Die 22 huius mensis, die nempe Iovis, sessio huius anni postrema Societatis nostrae quum celebrata sit, ecce nonnulla eius conventus testimonia verbis imaginibusque usi vobis tradere nobis visum est.



Qua enim in sessione, cuius participes -pro dolor!- variis de causis non tam frequentes numerati sunt, discipuli discipulaeque, qui de studio litterarum classicarum deque operibus quibusdam ab eis confectis erant gratulandi, sua quaeque acceperunt praemia honoresque singulos.


Sophia enim Goyeneche, quam imagine sinistra una cum magistro eius Ansgario videre potes, discipulam in lyceo Ioanne ab Enzina operam dantem necnon a Certamine Ciceroniano quae primam apud nos victoriae palmam reportavit quaeque iter fecerat Italicum Arpinum petens, brevissima protulit omnibus de iis rebus verba, quibus gratulari quoque Societatis moderatoribus gratiam eorum voluit.

Quod ad alios attinet honoratos discipulos, Iudith a Blanco et Marina Alonso Nogueira, a lyceo Eras de Renueva altera, altera ab Legione VII proveniens, primo et secundo sunt donatae praemiis de textu Latino convertendo, Maria vero Alonso ipsa atque Ioannes Ludovicus Campano, a lyceo Ordonio II proveniens, de textu Graeco honorati sunt. Omnes qui, si oculos ad imagines verteris, facile adspici poterunt.

Quos omnes discipulos discipulasque quin maximis caelo laudibus tollamus nullo prorsus modo valemus! 


Praemiis autem eis traditis, Caelia Ropero Serrano, linguae Latinae magistra apud nos Legionenses doctrixque, eam habuit orationem luculentissimam, cui inscriptio De  Coptorum Aethiopumque artium vestigiis apud Museum Biblicum et Orientalem asservatis, qua animos movit eam auscultantium plurimum.
Cui enim magistrae gratias esse habendas permultas maximopere credimus.

Rebus absolutis hisce ad finem pervenimus sessionis narratae.


Et vos amici amicaeque, pancratice valeatis!