viernes, 14 de noviembre de 2014

De Cursus Aestivi Latinitatis Vivae Matritensis novissimis imaginibus

Salvete amici sodales quilibet una salute!

Ecce imagines eas, a Iacobo Campo illo amico de Matritensi Cursu exceptas evulgatasque, quas quidem simulac nos recepimus nostrae paginae, ut iampridem facturos esse nos promisimus, imponendas decrevimus.

Quarum enim pellicularum priore rerum actarum summa, altera vero oratio ea a Michaele ab Albrecht claudendi Cursus causa habita continetur.

Maximopere vobis placeant exoptamus!




miércoles, 22 de octubre de 2014

De Conventu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi nuper Matriti habito

Salvete una salute amici sodalesque!

Verba superiore symbola haud pauca hac de re iam dixeramus licet, non alienum si imagines pelliculasque quasdam, quibus qualem quantumque Cursum illum Latinitatis Vivae Matriti mense Augusto exeunte celebratum fuisse conicere possitis, evulgare velimus.

Ecce ergo pelliculas omnes, quibus eae occasione data erunt addendae quas Iacobus ille Campo, rerum electronicarum peritissimus amicusque mecum amicitia arcte coniunctus qui est vir, et aptare et in lucem edere decernet.













Qui enim eius rei fructus commodaque nobis hoc de cursu evenerint si forte cognoscere velles, nihil abest aliud nisi symbolam quam huic paginae imposuimus superiorem et legas intellegasque. Quod in votis est!

Valeatis quam optime, lectores humanissimi!

De prima huius scholaris anni quam habuimus sessionem

Illud hodie novi nuntiandum est, die Mercurii enim superiore qui octavus huius mensis numeratur, postremam esse celebratam apud nos Legionenses Societatis nostrae sessionem.

Qua enim sessione, cum rerum hoc academico anno agendarum quasi programma nobis esse constituendum decreverimus, ecce Assumptio Sánchez praeses apud nos maxima circunstantibus sodalibus amicisque, qui haud frequentes hac fuerunt occasione, salutatis benigneque exceptis, rerum earum adumbrationem verbis eius pinxint, quas in animo faciendas haberemus.

Quibus rebus perfectis, iam ad rem venimus hodiernam: Carmen enim Honrado una cum Ansgario Ramos Rosarioque Polo quae Cursui Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi (CAELVM scilicet) mense Augusto exeunte interfuit, hoc de Cursu eiusque argumento scopoque verba protulit lautissima, quibus et usum conventus et commoda ex eo quae secuta sunt apertissime declaravit. 


Carmen enim iam cum esset locuta, partes suas Ansgarius egit, qui quidem imaginum cuiusdam exhibitionis ope brevissimam de eis sex per quos Cursus excurrit diebus fecit relationem. Quae autem dissertatio utroque sermone sive Latino sive Hispanico congruenti vicissim eam ob causam prolata est, quod nonnullae apud nos exstantes discipulae tam linguae Latinae amantes quam adhuc eius adeo imperitae quae omnia intellegerent vix valerent, oportere sic res agendas decretum est. Si quis autem tales conspicere vellet imagines, infra ut oculos ponat oportet.


Sic enim factum est ut de oratione ea aditiali a Michaele ab Albrecht, notissimo totum per orbem terrarum fama homine eodemque tam philologo eruditissimo quam humanissimo viro, habita tractaretur, deque lectionibus scholisque eis Latina perpetua lingua multis de rebus ab magistris


magistrabusque variis ex nationibus oriundis exagitatis haud pauca dicta essent. Adde etiam illud, quod excursiones duas tresve cum cursus a participibus factae essent, quarum alia ad Museum Antiquitatis Matritense, alia vero ad Museum Caixa Forum nuncupatum praecipuae habentur, Ansgarius quin eas brevissime narraret fieri non potuit.


Apud Museum Antiquitatis Matritense





Atqui cum iam ad dissertationis finem perventum esset, ecce praesentes nonnulla posuerunt interrogata, quibus Ansgarius de pagellis quibusdam aliisque documentis in Cursu distributis eisque Legionem comportatis commentandis rogatus, singillatim quamtum potuit et de eorum auctore et adhibendi ratione scopoque paucissima quoque proclamavit.







Quibus enim perfectis rebus, Assumptio Sánchez partes rursus agens suas de eis, quas Societas nostra hoc anno progredienti res faciendas in animo habet, carptim celerrimoque exposuit sermone: quibus ex rebus illud imprimis maioris instare momenti credimus, quod omnes socii amici sodales ad sessionem proximo die 29 apud nos habendam convocati sumus eam qua, tota cum sit Humanismo, quem vocant, dicata, de indole opinioneque apud nos Hispanos quae vigeat eorum scriptorum auctorumque ita quos credimus eruditiores humanioresque fuisse ut iure merito humanistae nuncupari sint meriti tractetur. Qua autem de re iam ad tempus fusius latiusque evulgandum erit.

Valeatis omnes amici sodales lectores suavissimi una salute!


lunes, 14 de julio de 2014

De Certaminis illius Ciceronianis postrema editione a Laura discipula descripta

Quid? Ecquid forte, dulcissimi rerum, de Ciceroniano illo Certamine evulgandum audistis...? Quod enim si nonnumquam vobis contigerit, illud pro comperto est nobis habendum, nihil aliud nisi rem eximiam esse lautissimamque eam vos esse iudicaturos...

Quod ad eius Certaminis postremam attinet editionem, ecce Laura González Gallardo, discipula quae e Legione oppido in excultissimam hoc anno descenderit palaestram illam, itinere Italico iam absoluto atque frequentissimam memoriarum copiam tenens memoria, brevissimum harum rerum componere compendium bene voluit, quo summa horum dierum eorumque quae narranda praecipua existimaverit conscribenda destinavit.



Quod enim compendium si vobis lectum iam habueritis, illud luce clarius ante oculos apparebit vestros, discipulos enim nostros ex Hispania oriundos, brevissimo temporis spatio eis linguae Latinae ediscendae dato, ita eius rei peritiores evasisse, ut loci Ciceroniani cuiusdam conversionem optimam atque probationem et commentarios ipsa Latina lingua nonnulli cum composuissent, nimirum laudibus multis a iudicibus esse laudatos. 

Quod vero de Alphonso Zunica illo discipulo speciatim notandum est, qui quidem, nullum umquam curriculum scholasticum Latinum in lyceo aut colegio privato secutus, immo quattuor tantum per menses apud Accademiam Vivarium Novum Latinis rudimentis edoctus continuatumque sermonem Latinum a diluculo usque ad noctem una cum amicis sodalisque serens, tantam suo Marte Latinae linguae doctrinam usumque est assecutus, qui disertissime Latine loqui et scribere septendecim annos natus valeat, unde primus post hominum historiam apud Hispanos discipulos quintum Certaminis praemium reportaverit...!

Quibus enim de rebus apud Arpinum hoc anno eventis proxima narratione, quam conscribendam nos promittimus, fusius latiusque Deo volente sumus narraturi.


Valeatis quam optime omnes atque in proximum!

Scribebam Castellone in oppido.

domingo, 13 de julio de 2014

De ea quam apud nos nuper habuimus postrema sessione

Si quis, noster ut mos est, ita res eas, quae apud nos consociationemque nostram factae sint cognoscendi cupidus sit, ecce libentissimo earum compendium et aperimus et tradimus animo.

Oportet enim sciatis, dulcissimi qui estis lectores, nos mense Iunio exeunte nostris ipsorum vestigiis insistentes, sessionem illam eo animo esse constitutos, qua discipulos discipulasque de cultu humanitateque necnon de lingua utraque Latina Graecaque bene meritos qui evasisse viderentur et honorare et celebrare valeremus. 

Quem ad consequendum finem, Assumptio Sanchez, nostra quae est praeses, die vicessimo Facultatem ad Litteras nos conventuros magistros magistras discipulosque honorandos convocavit.  






Cuius enim sessionis constituendae altera quoque exstitisse causa dicitur, bina nempe milia annorum ab Augusti imperatoris primi Romanorum excessu ut celebrarentur. Occasione ergo data, apud nos id decretum fuit, ut acroasi, minima quae esset, habenda, tanta post hominum historiam persona eiusque momenti iure merito commemorari posset. En ergo in promptu eam quam Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos Hispanico more) habuit acroasim pauperrimam.

De actis ergo nostris hunc ad academicum annum pertinentibus hactenus. Omnia bene vestra, amici dulcissimi, se vertant atque iucundum aestivum agatis tempus maximopere exoptamus!

In proxumum valeatis!

Ansgarius Legione mense Iulio ineunte scribebam.


martes, 15 de abril de 2014

De Festo ad Poesim celebrandam nuper apud nos habito

Die 20 mensis Martii non paucos fuisse discipulos discipulasque sessionem ad poesim universam sive antiquam sive recentiorem inire qui voluerint celebrandam constat. 


Qui quidem discipuli duobus ex Legionensibus provenientes lyceis, Ioannes Enzina nempe necnon Ordoño II quae nuncupantur, iter quasi post hominum memoriam poeticum aggredientes multos ex operibus antiquis qui eminent locos celeberrimos liberrimo animo solutaque lingua tali recitarunt modo, qui ante oculos redivivam eorum auctorum imaginem posuerint. 

At non solum antiquiores, immo recentiores quoque eorumque clarissimi convocati sunt auctores, quorum opera apud nos vigentia eo modo antiquis commixta sunt temporibus ut luce clarius illud apparuerit, nos vero nihil aliud nisi thesauri heredes maximopere servandi atque colendi esse videri...




Quibus omnibus sessionis participibus dum maxime gratulamur sincerissima curent ut valeant mente exoptamus!

miércoles, 19 de marzo de 2014

De Poesi honoranda


Illud nuntiamus novi, crastino scilicet die Iovis, 20 mense Martio, discipulorum magistrorumque fore conventum ad carmina recitanda multa necnon Poesim honorandam universam. 

Qui enim conventus apud Bibliothecam c. n, Pater Isla a meridiana hora usque ad temporis matutini finem Deo iuvante celebrabitur.

Conveniamus ergo quam plurimi! Venite frequentissimi ad nos!


jueves, 27 de febrero de 2014

De Certamine Ciceroniano apud nos nuper habito

Salvete omnes!

Maximo enim gaudio hodie vobis illud fausti nuntiamus, Certamine nempe Ciceronino apud nos die 21 proximo celebrato non paucos fuisse discipulos discipulasque -quos his in photographematibus subridentes paratosque ad omnia pericula subeunda videre potes- eosque ita Latinitatis amore doctrinaque permotos, qui quattuor per integras horas Ciceronis illius et locum interpretari et variis rationibus commentari bene voluerint.


Quorum enim discipulorum ad probationes quod attinet, fere omnes cum doctissimae pulcherrimaeque peritorum iuxta iudicium evaserint, illa a Laura González Gallardo composita optima accuratissimaque iudicum sententia fuisse creditur.



Decretum ergo nobis est ut, cum participes omnes doctrina constantia studio Latinitatisque amore laudandos esse credamus, maxime discipulae illi et gratulemur et omnia faustissima exoptemus omina in probatione ea Arpini, apud Italos, proximo die 9 mensis Maii celebranda. 

Magistris magistrabusque autem omnibus gratias permultas necnon congratulationes frequentissimas esse agendas nemo est qui neget, qui tanta quam dederunt opera navarunt, ut brevissimo temporis spatio  multisque obstantibus negotiis discipulos parare curare edocere informare qua sunt doctrina bene valuerint. Quos omnes liberrimo animo in proximam Certaminis editionem iam convocamus participandam!

Valete omnes quam optime!