miércoles, 22 de octubre de 2014

De Conventu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi nuper Matriti habito

Salvete una salute amici sodalesque!

Verba superiore symbola haud pauca hac de re iam dixeramus licet, non alienum si imagines pelliculasque quasdam, quibus qualem quantumque Cursum illum Latinitatis Vivae Matriti mense Augusto exeunte celebratum fuisse conicere possitis, evulgare velimus.

Ecce ergo pelliculas omnes, quibus eae occasione data erunt addendae quas Iacobus ille Campo, rerum electronicarum peritissimus amicusque mecum amicitia arcte coniunctus qui est vir, et aptare et in lucem edere decernet.













Qui enim eius rei fructus commodaque nobis hoc de cursu evenerint si forte cognoscere velles, nihil abest aliud nisi symbolam quam huic paginae imposuimus superiorem et legas intellegasque. Quod in votis est!

Valeatis quam optime, lectores humanissimi!

De prima huius scholaris anni quam habuimus sessionem

Illud hodie novi nuntiandum est, die Mercurii enim superiore qui octavus huius mensis numeratur, postremam esse celebratam apud nos Legionenses Societatis nostrae sessionem.

Qua enim sessione, cum rerum hoc academico anno agendarum quasi programma nobis esse constituendum decreverimus, ecce Assumptio Sánchez praeses apud nos maxima circunstantibus sodalibus amicisque, qui haud frequentes hac fuerunt occasione, salutatis benigneque exceptis, rerum earum adumbrationem verbis eius pinxint, quas in animo faciendas haberemus.

Quibus rebus perfectis, iam ad rem venimus hodiernam: Carmen enim Honrado una cum Ansgario Ramos Rosarioque Polo quae Cursui Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi (CAELVM scilicet) mense Augusto exeunte interfuit, hoc de Cursu eiusque argumento scopoque verba protulit lautissima, quibus et usum conventus et commoda ex eo quae secuta sunt apertissime declaravit. 


Carmen enim iam cum esset locuta, partes suas Ansgarius egit, qui quidem imaginum cuiusdam exhibitionis ope brevissimam de eis sex per quos Cursus excurrit diebus fecit relationem. Quae autem dissertatio utroque sermone sive Latino sive Hispanico congruenti vicissim eam ob causam prolata est, quod nonnullae apud nos exstantes discipulae tam linguae Latinae amantes quam adhuc eius adeo imperitae quae omnia intellegerent vix valerent, oportere sic res agendas decretum est. Si quis autem tales conspicere vellet imagines, infra ut oculos ponat oportet.


Sic enim factum est ut de oratione ea aditiali a Michaele ab Albrecht, notissimo totum per orbem terrarum fama homine eodemque tam philologo eruditissimo quam humanissimo viro, habita tractaretur, deque lectionibus scholisque eis Latina perpetua lingua multis de rebus ab magistris


magistrabusque variis ex nationibus oriundis exagitatis haud pauca dicta essent. Adde etiam illud, quod excursiones duas tresve cum cursus a participibus factae essent, quarum alia ad Museum Antiquitatis Matritense, alia vero ad Museum Caixa Forum nuncupatum praecipuae habentur, Ansgarius quin eas brevissime narraret fieri non potuit.


Apud Museum Antiquitatis Matritense





Atqui cum iam ad dissertationis finem perventum esset, ecce praesentes nonnulla posuerunt interrogata, quibus Ansgarius de pagellis quibusdam aliisque documentis in Cursu distributis eisque Legionem comportatis commentandis rogatus, singillatim quamtum potuit et de eorum auctore et adhibendi ratione scopoque paucissima quoque proclamavit.







Quibus enim perfectis rebus, Assumptio Sánchez partes rursus agens suas de eis, quas Societas nostra hoc anno progredienti res faciendas in animo habet, carptim celerrimoque exposuit sermone: quibus ex rebus illud imprimis maioris instare momenti credimus, quod omnes socii amici sodales ad sessionem proximo die 29 apud nos habendam convocati sumus eam qua, tota cum sit Humanismo, quem vocant, dicata, de indole opinioneque apud nos Hispanos quae vigeat eorum scriptorum auctorumque ita quos credimus eruditiores humanioresque fuisse ut iure merito humanistae nuncupari sint meriti tractetur. Qua autem de re iam ad tempus fusius latiusque evulgandum erit.

Valeatis omnes amici sodales lectores suavissimi una salute!