sábado, 28 de febrero de 2015

De sessione ea ad Itinera Philologica Vallisoletana, cui ut interfuerimus nobis contigit


Salvete amici sodalesque quilibet!

Nova neque ea recentissima vobis hodie affero: sciatis enim oportet die 19 mensis Ianuarii proximo apud Facultatem Vallisoletanam ad Litteras intra Itinera ea Philologica Institutioni  renovandae dicata sessionem quamdam esse celebratam.



Cuius de scopo argumentoque si quis amplius cognoscere velit, en vobis: moderatores enim huius Facultatis, cum dissertationes sive acroases quibus veniam docendi impetraturi ut sint informandi institui voluissent,  de institutione ea e longinquo sive remota, quam vocant, nos dissertaturos magna cum gratia benevolentiaque invitarunt.

Qua de dissertatione, non eius rari cum fuerint auditores spectatoresque, ecce imaginibus redactum illustratumque trado vobis argumentum, quod amplius fusiusque evulgari necnon evagari possit.






Valeatis semper pancratice!


viernes, 20 de febrero de 2015

De Certamine Ciceroniano apud nos celebrato

Salvete omnes, lectores suavissimi!

Ecquid novi? Ita vero! Tradendum est nobis hodie modo ab hora quarta postmeridiana atque in aedibus Vniversitariis Certamen illud Ciceronianum esse apud nos celebratum. 

Quod quidem Certamen cum quindecim discipuli discipulaeque candidati fuissent qui superarent, ecce locus ab Oratore Ciceronis depromptus eis interpretandus commentandusque est propositus. Cuius de interpretum numero quis victor victrixve evadere valuerit si quis cognoscere velit, temporis non tam longum spatium consumendum est: proxima iam septimana probationibus correctis sententiaque iudicum prolata evulgataque facile id invenire possis...

En interdum, candide lector, eius sessionis imagines nonnullas, atque optime semper valeas maximopere exoptamus!


martes, 3 de febrero de 2015

De Graecis fabulis quibusdam eisque hilara ratione inductis...


Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, lectores suavissimi, nuntio.

Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar. 

Neque inmerito quidem: nonne si scaenicam enarremus fabulam eamque comicam Plautum oporteat ut sermo aliquantillum redoleat noster...?

Ecce ergo histrio ille fama pervulgatissimus nomineque Antonius Blanco nuperrime ad nos venit: qui quidem salso hilaroque cum sit ingenio indoleque, quid aliud nisi risus nostros, immo frequentissimos cachinnos in fabulis Graecis nonnullis agendis et moveret et suscitaret...?

Oportet enim sciatis nostrum eo fabulas Graecas pacto agitare solere, quo discipulos discipulasque suavius facilius in cultum et mythologiam Graecorum informare et eos multis scaenicis strophis delectare necnon in delicias inducere uno eodemque tempore valeat. 







Quas inter plurimas quae exstant Graecae fabulae tres ea occasione cum Antonius agere voluisset, de Pigmalione nempe atque Phaetone illo Venereque dea, discipulisque quibusdam quasi vicariis personis adhibitis, tanta noster comica vi omnia fecit, ut spectatores variis ex lyceis atque collegis Legionensium provenientes quin maximopere delectarentur atque validissime plauderent ad finem non potuerint...!

Gratias perplurimas, Antoni, atque quam primum occasione alia data ad nos revenias...!

Et vos, salvete multum! Quin ergo plauditis...?