viernes, 28 de diciembre de 2012

De novissima quam habuimus apud nos sessione

Salvos omnes vos salvasque esse volumus! Non multa, quae sunt narranda, vobis hodie afferimus:

Occasione ea, qua Societas apud nos mense unoquoque Decembri peculiare membrorum celebrare solet conventum, ecce Ludovicus ille Gómez Canseco, professor qui est cathedrarius ad Hispanas litteras apud Onubensem quod attinet Vniversitatem, ad nos allocuturus de fabula Pyrami et Thisbes die 12 huius advenit mensis.


Ludovicus Gómez Canseco circumstantes alloquens
Qui quidem magister, qua doctrina haud pauca condita sale est, multa iucunda necnon sapidissima ante frequentem discipulorum aperuit coronam, idque eo modo, quem raro apud alios, quibus mos est disserendi invenires: ecce enim Ludovicus ille peripateticam qui persequi doctrinam videtur, cathedraria spreta sepositaque sella, pedibus adhibitis suis, ita oecum totum dum verba edebat splendidissima lustravit, ut redivivum Romanum oratorem e forensibus rostris suum ad populum sermonem proferentem illum evasisse crederes.

Cuius acroasim, quam circa horam unam ille protulit, tanta circumstantes intenderunt intentione tantaque animi optima dispositione, ut amores eos ita quos infelices irritosque Pyrami Thisbesque fuisse novimus, mentem animumque eo impresserunt spectatorum pacto, qui utrum aliquando amore se esse capturos velint an non incertum maxime sit...!



Quibus de rebus illud falsissimum secuti proverbium, iuxta quod una plus valet imago quam mille verba -nolite tantam proverbiis habere fidem...!- has offerimus imagines:


Hactenus hodie: placeant acroasis atque eius imagines...!

Valeatis quam optime, sodales!


miércoles, 26 de diciembre de 2012

De novissimis quas fecimus deque futuris nobis agendis rebus

Salvi salvaeque sitis amici sodalesque omnes quibus lingua Latina est cordi! 

Ad vos denuo venimus illud nuntiantes, imagenes enim easque novas de ultimis quas confecimus rebus nobis in promptu exstare. 

Quibus autem imaginibus sessionem ad fabulas scaenicas nuper apud nos habitam illustrari volumus: die enim 20 superioris mensis, ut constat, nobis oecus ad spectacula celebranda apud Sedem civicam situs nobis idcirco fuit petendus, ut varias quae ibi gregri theatrali nomine Noite Bohemia  erant agendae fabulae, conspicere valeremus.

Duae enim fuerunt fabulae actae, quarum prior Amphitruo Plautina comoedia, altera vero Electra Sophoclea ante spectatorum oculos posita est tragoedia. 

Quas profecto multum spectatores celebrarunt, ei qui variis ex lyceis necnon scholis Legionensibus provenientibus risibus cachinnisque alterius non paucis editis, animi vero angore affectuque argumentum alterius sunt persecuti. 

Quibus de rebus quo fusius perspicueque sentiri possit, ecce imagines quas nonnullas excipi et addi voluimus.



Quibus eae sunt addendae imagines aliae a Ramiro Arias nostro exceptae.

Valeatis quam optime!



viernes, 2 de noviembre de 2012

De sessione ad bibliothecas celebrandas habita

Die 24 mensis Octobris, die scilicet Mercurii, apud Sedem Civicam, quam vocant, sessio ad bibliothecas honorandas est celebrata. 

Quam sessionem, plus quam centum adstantibus discipulis discipulabusque eisque ex quinque provenientibus scholis lyceisve, tres in partes eius moderatores esse dividendam bene voluerunt:
prima enim in parte, quae ad historiam librorum post hominum memoriam tota aperiendam pertinuit, Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico) multa de hoc argumento ope imaginum narravit. 

Qua re absoluta, ad secundam perventum est partem, qua de usu librorum apud scholas universas, quaecumque ubicumque fuerint, ab Ansgario ipso tribus ab optimis discipulabus, Laura scilicet et Martha Saraque comitato, circumstantibus nonnulla aperta sunt. 



Tertia postremo in parte, Carmen Pernas, profestrix linguae Sumarianae apud Institutum Biblicum et Orientale quae est, officinam de tabellis fictilibus fingendis necnon exarandis, quo enim pacto pueri ei Sumeriani sub magistrorum ferula rationes didicerint scribendi optimas, constituendam decrevit: multi etenim parvi discipuli discipulaeve qui ad magistram accederent tabellas exarandi fuerunt cupidi, quos omnes Carmen libentissimo animo et exceperit et docuerit.


Haec vero  prima numeratur res in globo erarum quas Societas Hispana Studiorum Classicorum apud Legionenses tempore scholari hodierno est commissura: causa est cur Assumpta Sánchez Manzano, profestrix linguae Latinae nostra in Vniversitate atque Societatis praeses maxima, prima, programma spectatoribus inferens, in sessione protulerit verba. Quibus antecesserant verbis alia a Xaviero Reyero, aedile ad cultum et humanitatem fovendos, prolata verba.

Quibus de omnibus rebus, si quis forte amplius fusiusque cognoscere velit, eas quas infra collocavi, aspiciat imagines rogo.




Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam maxime!



domingo, 15 de julio de 2012

De rebus apud nos proximo cursu scholari agendis

Cum superiore in conventu mense Iunio exeunte habito sessionem nostrae celebraverimus Societatis eam speciatim adhibentes mentem, ut novarum quae agenda destinaverimus rerum programma quodam adumbraremus modo, ecce denique raptim eius proximo anno argumentum a nobis excogitatum tractandum: quod quidem eis aperimus et ratione et animo, unicuique nostrum de eo suas quas volet opiniones consilia placitaque vel aperire vel inducere vel adiungere liceat.


Constat enim programma, varias in partes cum sit divisum, diversas atque inter se varias provincias attingere velle: exstant enimvero sessiones ad traditionem quam vocant classicam, eaeque aliis ad auxilia computratalia inmixtae sessionibus destinatis, quae auxilia hodie apud nos tam late sunt vulgata: neque desunt quas ad res gestas sive historicas pertinere credimus. Adde denique res eas, quibus iam conficiendis sumus assueti, fabulas nempe scaenicas agendas, certamina ad cultum classicum,  cetera.


Quarum rerum conspectum quasi universum infra conspiciatis suademus:






Valeatis quam optime!



jueves, 5 de julio de 2012

De sodalibus utriusque consociationis Institutum Biblicum et Orientale convenientibus



Ecce imagines ad sessionem a sodalibus utriusque sodalitatis, Societatis nempe Hispanae Studiorum Classicorum (apud Legionenses) necnon Instituti Biblici et Orientalis die 25 mensis Iunii habitam. Quae quidem sessio quattuor per horas perducta optima fuit occasio ad mutuam confirmandam atque roborandam consuetudinem, iucundissimos ex qua fructus esse sperandos exoriendosque bene credimus.
Fuit eius in initio commune convivium apud claustrum Sancti Isidori minoris basilicae magis quam a triginta sub divo constitutum participibus, quorum haud parva discipulorum pars est numerata.  Quo perfecto socii Societatis Hispanae Studiorum Classicorum postremum habuimus rebus proximo anno agendis destinatum coetum: cuius de argumento necnon placitis, quae fuerint, maiorem proxima symbola adhibita edemus notitiam.


Concilio dimisso, aedificium intravimus id, quod sedem Instituto Biblico et Orientali apud Legionenses praebet: quo in lustrando atque percurrendo horam fere et dimidiam trivimus temporis, neque irritum illud fecimus, illos enim thesauros atque maximi vestigia momenti ibi servata quae sunt, non coniectura, immo in praesentia operae revera pretium ut conspicias est.
Dein Iesu García Recio, praeses atque Instituti Biblici qui est apud nos conditor, ducente necnon moderante brevissimum inter adstantes sertum est colloquium, cuius argumentum, si quis roget, ecce: de cultu Mesopotamico atque Aegyptio antiquis, quantum enim ad cultum Graecum et Romanum acutius cognoscendos penetrandosque eorum valeat notitia doctrinaque, dummodo illud ante oculos ponas, cultum eum classicum, qui nuncupari solet, nihil tandem esse aliud nisi traditionem atque catenam umquam ab eis temporibus nec fractam nec interruptam.
Ultima in sessionis parte parvus discipulorum grex una cum eorum magistro brevissimam quam ipse composuerat magister coram circumstantibus fabulam egerunt, melius quo dicamus, legerunt comicam, quae imaginibus haud paucis illustrata, si rumor est credendus, spectatores multum delectavisse putatur. Ita dei bene velint atque duint!
Valedictionibus ab Assumptione Sánchez, moderatrix quae apud nos Societatem Classicam fovet necnon ministrat, dictis sessio suum ad finem pervenit.
De Albino tabernario illo


Valeatis quam optime omnes, atque in proximum!

miércoles, 20 de junio de 2012

Rodericus Portela apud nos de Graecitate aperiens



De sessione ea, qua Rodericus Portela ad nos de Graecitate optima via rationeque discenda tradendaque allocutus est, en vobis lectores dulcissimi imagines nonnullas.

Cui sessioni parvus sodalium cum affuerimus grex, opinio communis ex universis exorta est destinanda, nos omnes instrumenta utilissima sive docendae sive discendae Graecae linguae ope Roderici comperta atque patefacta habuisse. Cuius rei gratias nostro perplurimas agendas ducimus.

Valeatis omnes quam optime, atque tu mox ad nos revenias, Roderice!

De anno scholari suum ad finem perventuro


Salvete omnes amici sodales commilitones! 

Tempora cum sint hodierna multis multifariisque referta negotiis, iuvat vobis illud nuntiare, proximo enim die 25, die scilicet Lunae, occasionem rursus nos conveniendi offerri, ita ut anno scholari suum ad finem perventuro gratissimo valeamus modo valedicere. 

Quod enim ut perbelle faciamus consilium, ecce mens quam iam aliquando paratam habemus:

primum omnium oportet sciatis convivium apud sodales nuntiari celebrandum, quod ab hora tertia postmeridiana in claustro illo quo Sedem Instituti Biblici ornatur suum habebit initium: cibi leves eique maximam partem frigidi apponentur, quos speremus fore sub divo maxima tranquillitate soleque regnante inter colloquia sapidissima consumere valeamus. 

addite quoque illud, quod post prandium Institutum Biblicum duce monstratoreque Iesu García Recio eius praeside est visendum cognoscendum lustrandum. 

quo enim Instituto patefacto apud conclave scholare congregati participes fabulas quasdam scaenicas easque brevissimas coram sodalibus parvus discipulorum grex edere volent, quae enim fabulae si Latina edentur lingua, quid mirum? 

nunc demum sessio postrema Societatis nostrae habenda nuntiabitur, qua sessione consilia ea sive proposita placitaque ad proximum annun pertinentia facienda complectentur. 

Veniatis ergo quam frequentissimi ad nos! Exspectatissimos vos bene credite fore! 

 Valeatis quam optime!

domingo, 27 de mayo de 2012

De imaginibus ad Certamen Ciceronianum nonnullis

Salvete omnes! 

Novas neque spernendas, ut fama, de Certamine Ciceroniano habemus imagines, quas liberrimo animo palam ad vos offerendas pergratissimum credamus.

Quarum aliae a diurnariis Italis eis Arpini illo die munere fungentibus suo, aliae vero nostro Marte a nobis exceptae aptaeque sunt. Universae autem, quid aliud nisi eae vobis valde placeant vellemus?

jueves, 17 de mayo de 2012

De discipulo Roderico in Certamine Ciceroniano honorato

Salvete omnes amici sodalesque!
Gaudio permagno immensaque laetitia vobis palam illud faustissimi nuntiamus, Rodericum Conesa nostrum, discipulus optimus apud nos Legionenses qui suam scholarem agit vitam, laurea corona haud minoris momenti ponderisque in XXXII editione Certaminis Ciceroniani nuper Arpini celebrati esse donatum et honoratum. 


Stephanus Berchez de praemio impetrato Roderico congratulans
Quod enim Certamen unoquoque anno in urbe ea celebratur non magna, quam primam oculis suis modo apertis homines qui fuerunt ibi nati Marius, Cicero ipse necnon Agrippa notissimi inter antiquos, Marcellus Mastroniani, Ennius Morricone aliique apud modernos conspexerunt. 

De Certamine ergo, quid sit dicendum? Crederes enim, si occasio tibi fuerit adeundi, crederes dico peregrinum mundum te explorare: videres ibi tot atque tales frequentioresque adulescentes totius ex Europae civitatibus oriundos amore linguae Latinae ita captos, qui liberrimo animo locum 
non tam facile intellectu Ciceronianum intelligendi, unusquisque eorum suos in singulos sermones convertendi, immo explanandi necnon commentandique validi peritique esse viderentur. Excipiendus hac ex ratione Rodericus noster sit, qui quidem sua doctrina et peritia textum e libro illo inscripto De Republica depromptum non suo proprio sermone, Latine sane neque id male est commentatus.

Rodericus a duabus ornatissimis puellis comitatus viae stratae insistens praemiumque accepturus.
Hispanus grex una cum legato Italo Valentino Gabriele praemium celebrantes. 

Discipuli Hispani una cum Valentino Gabriele.
A sinistra ad dexteram Flavia, Maria, Iordanus, Iohannes Carolus, Sara, Rodericus, Marina et Brunus.
Sed quid de hora illa, qua moderatores praemia concedenda esse decreverunt, sit dicendum? Accedit enim ad palaestra adulescens quidan Italus tertium in serie praemium recepturus, qui ita expedite atque faciliter sermone Latino coram circunstantibus est locutus, ut revera statim in mentem omnium illud venerit, res ergo mutari videantur, in melius hercle!
Ecce magistri magistraeque Hispani:
 a sinistra ad dexteram Stephanus Berchez, Maria Dolores Limo, Amparo Gómez, Azucena Vidal, Gregorius Galán, Ansgarius Legionensis et Mercedes Sahuquillo.
Constat enim Certaminis huius anni participes plus quem trecentos fuisse discipulos discipulasque, qui iam superiorem ad Latinitatem gradum pervenerant: de qua re illud nobis Hispanis multum est dolendum, quod fere soli versamur tanta in caterva scholastica, qui exiguo nimis atque brevissimo temporis spatio adhibito linguas sive Latinam sive Graecam colendas adimus: videas contra  Germanos, Austriacos, Italios, Polonos, alios tandem, quibus sex aut septem continuatos annos curriculum classicum copia est persequendi. Quid faciamus...! Speremus fore ut meliora et excultiora ad nos mox veniant tempora!
Unde iam illud excogitari potest, discipulos Hispanos maiore in gloria esse reputandos, qui quidem  tam pauca occasione erudiendi animum functi, doctrinam non paucam et peritiam adepti sint...!


Quod ad locum Cicerionianum convertendum et commentandum, ecce:


 "De Republica" liber I cap. 9 

An sapientis sit rei publicae accipere habenas 



Illa perfugia quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio  perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt accedere ad rem  publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari  sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et  periculosum sit. Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant  sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum  tempus et necessitas coegerit? Quasi vero maior cuiquam necessitas  accidere possit quam accidit nobis; in qua quid facere potuissem, nisi tum  consul fuissem? Consul autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum  tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem  amplissimum? Non igitur potestas est ex tempore aut cum velis opitulandi  rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis ut tibi id facere  liceat. Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri  solet, quod qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec  didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profìteantur excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique si necessitate cogantur, cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant?


At hactenus hodie. Iam proximis enim diebus maiorem vobis omnibus, lectoribus suavissimis, afferemus de hac re notitiam, eamque nos promittimus multis imaginibus pelliculaque quadam exornatam tradendam. Non enim bene omnia taliaque uno ictu...


Congratulamur denuo discipulis nostris universis, Roderico scilicet quam maxime, qui tam lautam pugnarunt pugnam, quibuscum dies ita iucundiores luceque plenos apud Italos degerimus...!


Valeatis quam optime, amici, atque gaudio nostro fruamini partito!

domingo, 6 de mayo de 2012

De rebus eis apud nos mox agendis

Ecce, amici suavissimi, de rebus apud nos mox agendis notitiam evulgandam ullam:


Rodericus Portela
Primum omnium crastino die, die scilicet 7 huius mensis, Rodericus Portela, peritissimus qui est linguae Latinae Graecaeque vir idemque res ad philologiam tractandi semper cupidissimus, de methodo ea nomine ATHENAZE, cuius usurpatores est fama recta atque brevissima ad bonam linguae Graecae notitiam via pervenire valere, acroasim apud nos habebit.


De ceteris vero quae apud nos res sunt futurae, ecce documenta necnon praeconia quaedam:


CONFERENCIA Concha Fernandez SEECconvocasamb2012 PREMIOS2012


Magnopere valeatis!



De Asturica lustranda atque a nobis modo lustrata

Superiore die 3 huius mensis, die nempe Iovis, haud parvus Societatis nostrae grex sodalium Asturicam petivimus eo lautissimo animo, ut vestigia Romana ibi quae crudelissimi temporis obsequio adhuc servantur visere necnon lustrare possemus. 

Apud Museum Romanum
Cuius excursionis quasi dux princepsque ille fuit Iosephus Ludovicus Avello, professor nostra in Universitate cathedrarius, doctrina cuius multa qua gaudet usa innumera eademque sapidissima utilissimaque de primordiis eorum temporum quibus gens Romana apud indigenas eam incolentes regionem versata est coram nobis noster disseruit.


Hactenus de re hodie: proximis enim diebus maiorem eius rei notitiam pluribusque imaginibus ornatam in lucem sumus edituri.


Valeatisque quam maxime!

miércoles, 11 de abril de 2012

De Carolo Viloria instrumenta didascalica quaedam exhibente


Die 2 mensis Aprilis in sinu Itinerum Didascalicarum nostra Societate curante quae hoc anno facienda decretum est, Carolus Viloria optimus industriosissimusque qui est apud Vallisoletanos linguae Latinae magister, ad nos adiit eo lautissimo consilio, ut instrumenta varia didascalica, quibus ille suo Marte necnon fertilissima eius excogitatione abundare solet, ante nos patefaceret monstraret praeberet.
Quam enim rem ut adipisceretur, nonnulla enim monstravit exercitia ratione electronica instructa dispositaque atque in pagina quadam nomine Hispanico EDUCAPLAY bene congesta, quibus adhibitis instrumentis rationem linguae nostrae docendae faciliorem iucundiorem aptiorem in discipulis erudiendis reddere possimus.
Illa enim consilia ita perlucide noster aperuit, ut haud sit dubium quin perfacile ad scholas nostras agitandas multi nostrum transferamus.
Quo fusius latiusque de quibus rebus cognoscatur, illud tantum abest, quod imagines infra impositas perspicere necnon audire velis. 
Exstant quoque nexus nonnullos, quibus pressis ad documenta pertinentia eaque utilissima quicumque volet se conferre poterit.


De exhibitione adhibita
De pagellis notitiam consiliaque explanantibus


Gratias permultas agimus tibi, Carole, atque speramus fore plurimas sint aliae occasiones quibus ad nos venire atque docere valeas, quod in votis est.


Valeatis omnes quam optime, lectores suavissimi!

martes, 20 de marzo de 2012

De acroase a Georgio Sánchez-Lafuente de re epigraphica habita

Die 7 mensis Martii Itinera Didascalica ea quae hoc anno a Societate nostra institui sunt decreta suum habuerunt initium: quod enim initium dedit, idque luculentissime, Georgius Sánchez-Lafuente professor historicus apud Universitatem nostram qui est. 

Qui quidem professor amplius horam et dimidiam de re epigraphica deque inscriptionibus quibusdam sat speciosis, quae putantur, magna circumstantium intentione adhibita, acroasim habuit atque produxit. 

De quibus omnibus rebus si fusius latiusque quidam qui cognoscere vellet numeretur, en imagines ibidem exceptas





Valeatis omnes quam optime!



domingo, 18 de marzo de 2012

De Certamine Ciceroniano apud nos nuper celebrato

Salvi sitis! 

De Certamine Ciceroniano nobis nunc temporis dicturis illud occurrit, die 16 superioris mensis Februari cum quinque adfuissent participantes discipuli, probationem de loco quodam Ciceroniano tractantem esse confectam. Qui locus, a libro inscripto De Amicitia excerptus, quattuor per horas non modo interpretandus, immo quoque ratione ad syntaxim necnon ad cultum atque mentem quibus Cicero usus sit discipulis commentandus erat.

Quo ex recentissimo certamine discipulus ille nomine Rodericus Conesa Campos victor evasit, qui quidem Latinae linguae in lyceo c.n. Iohannes Enzina iam tres annos studet.

Rodericus Conesa medio in photographemate ostenditur
Gratulamur valde discipulo atque omnia prospera ei ominamur omina, qui mense Maio Arpinate in oppido una cum condiscipulis ex toto terrarum orbe oriundis nova fruetur occasione sive Ciceronem illum quodam modo callendi sive iuvenes similiores conveniendi quibuscum consuetudo ususque haberi liceat.

Addimus quoque probationis propositae exemplar, unde illud iam patet, quemdam oporteat Ciceronis habeas notitiam si id intellegere atque commentari velles...


Valeatis quam opime!

Certamen Ciceronianum de textu anno MMXII proposito

De acroasi Carolo Viloria habenda eaque parumper differenda

Anna Ovando et Carolus Viloria
















Cum die eo, die nempe 29 huius mensis, quo Carolus Viloria suam decrevisset habendam acroasim, universum operistitium faciendum nuntietur, non alienum esse videtur si sessionem parumper temporis eam differamus: ita enim ut die 2 mensis Aprilis, eisdem sive loco sive hora, Carolum nostrum dissertaturum libentissimo expectemus animo!

Valeatis quam optime!

lunes, 5 de marzo de 2012

De loco ad primam acroasim habendam mutando

Iussu moderatorum iuvat nuntiare eam dissertationem de re epigraphica primam in indice Itinerum Didascalicorum coram nobis habendam non iam in conclavi praedicto necnon numero XV, sed in illo numero XIX B signato, primo in tabulato sito, celebrandam esse.

Quam ad acroasim participandam multi speramus fore inter vos qui adveniant sint!

Valete!

martes, 21 de febrero de 2012

De proximis apud nos agendis rebus

Salvi salvaeque sitis!

Ecce nuntii novissimi, quibus certiores fieri de rebus mox apud nos agendis vos volumus. Sciatis enim oportet illud, moderatores nostros magnam qui Societati Hispanae Studiorum Classicorum apud nos curam dant Itinera quaedam didascalica constitui decrevisse, quibus secutis maiorem necnon ampliorem de rebus eis iamdudum a multis nostrum postulatis habeamus notitiam. 

Quo enim fusius argumentum itinerum cognoscere valeatis, infra ut aspiciatis quaesumus
Itinera didascalica


Quam frequentissimos crebrerrimosque vos adventuros quoslibet libenter exspectamus!

Valeatis optime!