domingo, 25 de agosto de 2013

De Iohanne Vincentio nostro deque Saguntina Domo Baebia

In memoriam Iohannis nostri Vincenti necnon eius amicitiae testimonio ecce imagines eae, quas inter Conventum ad Cultum Classicum Ursone anno MMIX celebratum excepi.


domingo, 7 de julio de 2013

De postrema apud nos hoc anno Societatis sessione habita

Die 25 mensis Iunii, die nempe Martis, non parva magistrorum discipulorumque manus Aulam Magnam apud Facultatem ad Litteras nostrae Universitatis eo convenerunt consilio, quo lautius iucundiusque ultimam celebrarent huius anni sessionem. 

Cuius enim sessionis decursu discipuli discipulaeque, quos parentes eorum cognatique plerumque comitabantur, singulis ad singula pertinentibus certamina, quae temptaverint, praemiis donati necnon honorati merito sunt. 



Sessione enim ineunte imagines sive pellicula ea a parvis eis discipulis discipulabusque cultui et humanitati antiquorum, qui hoc anno operam tribuerunt gratissimam, composita atque creata coram spectantium corona monstrata evulgataque est. Quibus enim imaginibus auctores eo tetendisse videntur, quo argumentum operis illius eximii c.n. Ilias carptim summatimque complecterentur.


Postrema autem in conventus parte parvus discipulorum discipularumque grex Ansgario Legionensi magistro duce minimam coram sodalibus condiscipulisque fabulam egerunt scaenicam eamque quamtum fieri potuit Latinam. Cuius argumentum si quis ita cognoscendi sit studiosus, infra ad has se conferat inspiciendas imagines tantum restat.



Anno ergo scholari perfecto curriculoque academico absoluto nihil aliud abest nisi congratulationes quam maximas nostris discipulis agamus, atque omnia fausta vobis quibuslibet futura necnon optimum sive magistri sive discipuli tempus agatis aestivum imo ex corde exoptemus.

Valeatis omnes quam maxime atque in proximum!



De Musaeo Archaelogico apud Ocellum Duri lustrato

Die 7 mensis Martii parvus magistrorum magistrarumque grex Societati Hispanae Studiorum Classicorum apud Legionenses faventium Musaeum Archaeologicum in Ocello Duri sito viserunt necnon lustrarunt.

Iosepho enim Ludovico Avello duce doctoreque, is qui, quae est doctrina, disciplinam ad res historicas adque artisticas apud Universitatem Legionensem cathedrarius profitetur, aulas ad rem archaelogicam duas per horas visitatores libentissimo animo oculisque intentissimis intrarunt lustraruntque.

miércoles, 16 de enero de 2013

De sessione ad electronica auxilia ediscenda adhibendaque


Salvete omnes amici sodalesque!

Illud iuvat, vos certiores fieri de sessione ea tota ad auxilia electronica ediscenda necnon ad scholasticum usum adhibenda proximo huius mensis die 30, Mercurii nempe die, quae est apud nos celebranda.

Quam enim sessionem, cum Facultas nostra ad litteras non tam nobis quibuslibet proxima esse videatur, quin in lyceo nomine Iohanne Enzina potius habeamus? Exspectamus ergo vos frequentissimi qui huc adibitis hora quinta postmeridiana, apud conclave scholastico 209, secundo in aedificii tabulato situm.

Aliud unum est animadvertendum, paginam enim interretialem eo animo menteque nos composuisse, quo facilius expeditius commodius cum doctrinam tum usum ad electronicas eas res pertinentem vos et discere et tenere valeatis. Placeat vobis!



Hactenus hodie: valeatis omnes quam optime atque in proximum!

sábado, 12 de enero de 2013

De Francisco illo R. Adrados apud nos disserente

Salvete omnes amici amicaeque!

Iuvat illud nuntiare, die scilicet 17 mensis Novembris Franciscum illum Rodríguez Adrados, maxima qui apud Hispanos de Graecitate deque ad philologiam classicam doctrina doctor est benemeritus, in gremio Conventus illius a nostra instituti Vniversitate de fabula antiqua celebranda atque commemoranda acroasim habuisse pulcherrimam.

Quam cum in oecu ad Museum Legionensem dissertationem noster habuisset, ecce magna eius spectatorum frequentia fuit, quorum maxima pars ad discipulos discipulasque Facultatis cum fuerit pertinens, alii multi ad Societatem nostram qui adfuerint non defuerunt.

De fabula enim medio aevo commemoranda deque eius Graecis radicibus usque ad Iohannem illum Ruiz, archipresbiterum illum Fitae, quae sunt prolatae fere unam per horam Franciscus Adrados, quem Assumptio Sánchez Manzano iam pridem commendaverat, circumstantes est allocutus eo pacto eaque ratione, qua noster singularis necnon sui ipsius similis evadere solet.



Qua re ad suum pervenit finem Conventus ille a Facultatis ad Hispanicam philologiam moderatoribus institutus de eo fabularum genere Medio Aevo quae in Europaeis ad occidentem vergentibus terris floruisse creduntur. 

Quam optime valeatis!