domingo, 17 de abril de 2016

De XXV Conventiculo Philologiae Classicae Ovetensi in urbe celebrando

De Certamine Ciceroniano apud nos mense Martio celebrato

Salvete omnes, lectores suavissimi!

Gratum illud est vobis tradere, die nempe quarto mensis Martii idque ab hora quarta postmeridiana, in aedibus Vniversitariis Certamen illud Ciceronianum esse apud nos celebratum. 

Cuius quidem Certaminis cum duae tantum discipulae candidatae fuissent probationi superandae (id quod apud nos tota in Certaminis historia raro factum esse narrant) ecce locus ab Ciceroniana anthologia de pace belloque tranctanti depromptus eis interpretandus commentandusque propositus est. 



Probatione autem aliquot post dies a professoribus quibusdam perlecta emendataque, ecce Rachel Martínez Carrera, discipula ad lyceum c.n. Ioannes Enzina quae pertinet, iudicum sententia Certaminis palmam reportavit.

Cui enim discipulae congratulationes easque quam maximas eius rei agimus atque omnia prospera faustaque in itinere Italico futuro necnon in probatione Certaminis maxima superanda, Arpini proximo die 6 mensis Maii agenda, ominamur.

Valete quam optime!