miércoles, 11 de noviembre de 2009

De CVRSV VIVAE LATINITATIS nuntiando

Gaudio permagno mihi vobis quibuslibet nuntiare proximo mense Ianuario ineunte CVRSVM VIVAE LATINITATIS quae dicitur nostra in urbe omnibus deis deabusque iuvantibus fore. Quem ad cursum omnes vos, quibus lingua Latina cordi est, invitamini!
Ecce praeconium necnon schedula, quibus certiores esse atque cursum participare perfacile valeatis.


Cursus Vivae Latinitatis


Schedula Cursus Vivae Latinitatis


Sive tiro sive peritus linguae sis Latinae, bonum animum habeas, venias et una de multis praesertim cottidianis Latine colloquamur! Quidni...?

domingo, 25 de octubre de 2009

¡Bienvenidos a nuestro blog!

Salvus sis, Iesu!
Ecce novum blogum nostrum, quo nuntios praeconia ceteraque omnia ad Societatem Hispanam Studiorum Classicorum quae pertinent (apud Legionenses) edere possimus.

Agitur in praesentia de exemplari sive prototypo, quod dicitur. Restat ut socii Societatis dicant utrum forma eius necnon dispositio eis placeat necne. Quod ad tempus comperietur...

Valeas semper!