sábado, 31 de enero de 2015

De classica traditione eiusque apud nos vocis imagine resonanti


Salvete omnes una salute, amici sodalesque!

Die 29 mensis Octobris apud Facultatem ad Litteras Legionensi in Vniversitate sitam amplam diutinamque nos habuisse sessionem scholasticam serius solito nuntiandumst.

Cuius enim sessionis programmate, tres in continuatas quod fuit divisum partes, humanismi, quem vocant, quasi vestigia eaque manentia ad dulciores litterarum Musas pertinentia amplexa sunt.



Prima enim in acroasi ecce professor Dominicus Longrée, ab Vniversitate Leodiensi oriundus, de Latinis litteris ope rationis computratalis vestigatis eo disseruit pacto, quo spectatores dilucide necnon liquide quantum electronica auxilia in litteris antiquis tractandis callendisque valeant pro comperto habuerint.




Secunda vero dissertatione Petrus Emmanuel Suárez, professor qui est cathedrarius in Ovetensi Vniversitate, de manuscripto quodam Ovidium relegatum declaranti lautissime est locutus usque eo, quo vestigia plurima cum se esse secutum atque vestigationes varias perfecisse fateretur, Petrum de Vineis huius libelli scriptorem fuisse noster et invenerit et patefecerit.







Tertiam tandem audivimus acroasim eamque a Michaele Rodríguez-Pantoja habitam, quae quidem de Augusto illo nominis ipsius propagator maximopere qui fuerit imperator tractavit.  Nomina enim sacra noster, professor cathedrarius in Vniversitate Cordubensi, inter disserendum cum protulerit, Vergilium speciatim aliosque huius farinae poetas quasi Augusti in nomine eius tollendo evulgandoque cooperatores in scaenam eo induxit pacto eaque doctrina aemoenitate aspersa, qua spectatorum et animum et totam allexerit intentionem.










Valeatis omnes, lectores suavissimi, pancratice atque in proximum!