sábado, 3 de diciembre de 2011

De rebus apud nos hoc anno agendis


Salvete omnes!

Multa sunt nunc temporis nuntianda! Imprimis de fabulis scaenicis duabus Ponteferrata in oppido die 16 mensis Februarii adeundis conspiciendisque est animadvertendum. Quarum fabularum si programma totum scire velles, en infra:

SEEC apud Legionenses

Quam excursionem in lustrando regionem illam notissimam c. n. Las Médulas nobis est visum implendam.

At alia quoque exstare evulganda, eaque nonnullius momenti, credimus: discipulos enim quoslibet nostros Certamen Ciceronianum commissuros nuntiatur, quod enim Certamen die 23 mensis Februarii apud Facultatem ad Litteras Legionensem hora quarta postmeridiana celebrabitur. De quo si fusius latiusque certior fieri vis, videas infra quaesumus:
CCBases Cicero Amicitia

De postrema sessione nuper habita

Die 17 mensis novembris primam habuimus sessionem ad scholare hodiernum tempus pertinentem: quae enim sessio, duas in partes cum divisa fuerit, illud praecipue speciosi habuit, quod professor cathedarius ille c. n. Ioannes Carolus Iglesias Zoilo, linguam Graecam apud Baeticos plerumque docens, lautissimam habuit pulcherrimamque acroasim de Orpheo poeta illo Graeco quasi in fundamentis sive incunabulis fabularum musicarum postea quas apud nos Europaeos cives multi qui composuerint fuerint ponendo collocando credendo reputando. 


Modis enim musicis additis, quos professor adhibens praeclarum nobis omnibus circumstantibus de argumento tractando exemplum specimenque dedit, filum historiae ita est noster persecutus, ut quos ad finem allocutionis non ex imo corde plauserint raro invenisses.


Habeas, lector suavissime, nonnulla de eo infra documenta



Iam secundam in partem sessionis ut intremus, Iesu Nieto praeside nostro iubante rarissimi inter socios sodales convenimus eo animo, ut conspectum haberemus nostrae sodalitatis compertum ad res oeconomicas moderandas nostras, ad consilia nova hoc anno ineunda, ad auxilia sive instrumenta quibus maiorem apud nos peritiam rerum didascalicarum notitiamque scientiae nostrae habere possimus constituenda: adde quoque illud, quod perlucide patet consuetudinem maiorem arctioreque vinculo coniungendam nobis omnibus qui Societatem Legione conformamus cupiendam faciedam roborandam esse.

Quibus de omnibus rebus fusius altiusque nuntium notitiamque quemquam mox mox habituros bene speramus.

Valeatis omnes quam optime!

jueves, 2 de junio de 2011

De novissima huius anni sessione habenda

Iuvat nuntiare proximo die 9, die scilicet Iovis, ultimam huius anni habendam sessionem, quam totam ad vestigia sive reliquia quaedam Romana apud nos servata conspicienda lustrandaque dicandam esse constat.

Quae enim vestigia ducibus professoribus illis q.n. Georgius Sanchez-La Fuente atque Alba Fernandez Freire socii amici sodales fautoresque visere possent, quibus professoribus cura atque scopus apud Museum Legionense lapides quasdam monstrandi explanandi significandi erit, quibus explicatis in muro lustrando ea melius clariusque recognoscere reliquia postea valeamus.

Sat autem illud animadvertas rogo, ut praeconium iam aliquot abhinc dies omnibus sociis praemissum sit, quo die 6 -Lunae die- excursionem celebrandam falso nuntiabatur, id quod facere numquam posses, si mente tenes illis diebus Lunae singulis musea singula apud nos, qui in Hispania versamur, portas clausas tenere assuescunt.

Si quis tandem de hora locoque rogaverit, ecce: nobis conveniendas sunt fores Musei Legionensi hora quinta postmeridiana, quo confecto grege Museum intrabimus, atque vestigiis conspectis ullis, per horam totam plus minus murum Romanum petemus. Finis excursionis circa horam septimam et dimidiam faciendus creditur.

Socii amici sodalesque inceptum participaturi ut nuntium de sententia sua variis modis adhibitis ad sedem Societatis nostrae ante diem quartum huius mensis remittere rogantur, de quo in antecessu gratulandi sunt.

Valeatis omnes quam optime!


viernes, 13 de mayo de 2011

De postrema sessione habita compendianda

Die 12 huius mensis Maii, die nempe Iovis, Iesu Nieto praeside nostro iubante ministranteque sessio postrema nostrae Societatis celebrata est. Quam sessionem, duas in partes divisam, non rari convenerunt sodales amicique.

Occasione hac adhibita, cum sodales qui moderationem necnon rem curant pecuniariam primo a conventu discessissent, ad alteram transivimus partem, in qua profestrix illa cathedraria apud Matritenses nomine Elisabetha Velázquez de sermone Latino ad artem architectandi incrementando apud Vitruvium disseruit, idque perbelle!

Qua acroase ita optime habita, praemia ad Certamina Graeca et Latina atque ad Certamen Ciceronianum pertinentia reddenda erant, id quod Iesus atque Emmanuel, quorum alter praeses, alter autem nostrae societatis secretarius, benigne fecerunt: en vobis imagines, quibus ea apud nos hoc die quae facta sunt monstrare illustrareque voluerimus.

Omnibus ergo discipulis discipulabusque congratulationes agimus plurimas, atque omnia bona omina in proximum ominamur annum!


jueves, 5 de mayo de 2011

De proximo conventu habendo

Praeside nostro Iesu Nieto imperante iuvat novum conventum habendum vulgare, qui quidem conventus deis deabusque omnibus faventibus proximo die 12, die nempe Iovis, inde ab hora quinta et dimidia postmeridiana suum initium capiet.

Animadvertatis omnes, quibus nostri negotii ulla cura sit, illud oporteret, ut praeconio necnon rerum agendarum programmate perspectis non soli, sed sive sodalibus sive discipulis potius comitati vestris ad nos adveniatis, tali autem modo ut quaecumque sint agenda participare fovere amplificare quamtum fieri potest velitis.

Conspiciatis ergo si fas programma infra quod monstratur

De Conventu ad Societatem Hispanam Studiorum Classicorum (apud Legionenses

Omnes frequentiores exspectatissimosque adveniatis! Valete!

domingo, 16 de enero de 2011

De postrema sessione habita compendianda

Die 17 mensis Novembris praeside Iesu Maria Nieto atque Mario Crespo Emmanueleque Seoane comitantibus adiuvantibusque in auditorio scholastico quodam apud Facultatem ad Philosophiam Litterasque sito postrema exeuntis anni nostrae fuit Societatis sessio. Quam sessionem plurimi sodales ea proh dolor ratione consuetidineque secuta cui iam asuescere videmur cum non convenissent, pauci nostrum quae subsequuntur consilia inceptaque conficienda decreverunt:

Primum omnium certamina ea duo, quorum alterum ad cultum classicum, alterum vero ad textus Latinos in Hispanicum sermonem convertendos necnon ad discípulos discipulasque comprobandos donandosque pertinent tenenda roborandaque quamtum possumus visum est.

Adde etiam quod praeter illa eademque sueta duo alia sunt celebranda certamina, alterum enim ad Ciceronem cognoscendum convertendumque, alterum vero ad Olympiada discipulorum de cultu humanitateque classicis certantium participanda.

Placuit quoque epistulam quandam ad omnes nostrae Societatis Legionenses sodales mittere, cuius ope ei de inceptis singulis nostris deque novis consiliis placitisque proponendis constituendisque certiores fieri possint: sunt enim nonnulli ex sodalibus, qui putent rationem eam, qua consociatio fungi creditur, perplurimis nostrum a consiliis capiendis sua sponte absentibus sepositisque, nimis rígida et quasi officialis progredi, qua enim causa in votis est ut multa sodalium pars quam maxima potest habenas eas quas aliquando solvere et dimittere voluit suis manibus denuo teneant gubernentque, quae omnia non sine magno consociationis totius beneficio emolumentoque fore credimus. Constitutum est paginam nostram interretialem optimum esse instrumentum ad res quaslibet sive decernendas sive evulgandas paratum.

Quod ad alia incepta huius anni capienda attinet, visum quoque est excursionem eam, quam anno praeterito circum muros Romanos urbis nostrae lustrandos tanto delectamento iucunditateque perfecimus, mense Maio proximo iterandam eo autem modo ut aliam urbem eamque non satis remotam percurrendam petamus.

Ut non flocci illud ducamus, quod nostra in urbe Institutum Biblicum et Orientale iam quattuor annos sua perduxit consilia necnon proposita destinata, cuius scopus ultimus illo tendere videtur, si cultum atque humanitatem eam, quae ab incunabulis humani generis totius originem ducit, ubique quam late fusiusque quam potest evulgare valeat, nonnulla incepta eaque humanissima pulcherrimaque quadam consociatione quasi constituta nos omnes sive Societatem sive Institutum qui curamus una persecuturos alienum non videtur: adde etiam illud, quod quidam est apud nos magister qui suas quoque apud Biblicum scholas agitare solet, quae optima videtur occasio ad quaedam consilia conficienda, acroases quasdam nempe sive alias huiusmodi res.

Quarum omnium rerum quae impleta erit pars, quae vero inanes evaderint res ad tempus iam aperiemus explicabimusque. Hactenus enim hodie.

Valeatis omnes sodales maximam qui operam linguis navatis nostris!