Die 17 mensis Novembris praeside Iesu Maria Nieto atque Mario Crespo Emmanueleque Seoane comitantibus adiuvantibusque in auditorio scholastico quodam apud Facultatem ad Philosophiam Litterasque sito postrema exeuntis anni nostrae fuit Societatis sessio. Quam sessionem plurimi sodales ea proh dolor ratione consuetidineque secuta cui iam asuescere videmur cum non convenissent, pauci nostrum quae subsequuntur consilia inceptaque conficienda decreverunt:
Primum omnium certamina ea duo, quorum alterum ad cultum classicum, alterum vero ad textus Latinos in Hispanicum sermonem convertendos necnon ad discípulos discipulasque comprobandos donandosque pertinent tenenda roborandaque quamtum possumus visum est.
Adde etiam quod praeter illa eademque sueta duo alia sunt celebranda certamina, alterum enim ad Ciceronem cognoscendum convertendumque, alterum vero ad Olympiada discipulorum de cultu humanitateque classicis certantium participanda.
Placuit quoque epistulam quandam ad omnes nostrae Societatis Legionenses sodales mittere, cuius ope ei de inceptis singulis nostris deque novis consiliis placitisque proponendis constituendisque certiores fieri possint: sunt enim nonnulli ex sodalibus, qui putent rationem eam, qua consociatio fungi creditur, perplurimis nostrum a consiliis capiendis sua sponte absentibus sepositisque, nimis rígida et quasi officialis progredi, qua enim causa in votis est ut multa sodalium pars quam maxima potest habenas eas quas aliquando solvere et dimittere voluit suis manibus denuo teneant gubernentque, quae omnia non sine magno consociationis totius beneficio emolumentoque fore credimus. Constitutum est paginam nostram interretialem optimum esse instrumentum ad res quaslibet sive decernendas sive evulgandas paratum.
Quod ad alia incepta huius anni capienda attinet, visum quoque est excursionem eam, quam anno praeterito circum muros Romanos urbis nostrae lustrandos tanto delectamento iucunditateque perfecimus, mense Maio proximo iterandam eo autem modo ut aliam urbem eamque non satis remotam percurrendam petamus.
Ut non flocci illud ducamus, quod nostra in urbe Institutum Biblicum et Orientale iam quattuor annos sua perduxit consilia necnon proposita destinata, cuius scopus ultimus illo tendere videtur, si cultum atque humanitatem eam, quae ab incunabulis humani generis totius originem ducit, ubique quam late fusiusque quam potest evulgare valeat, nonnulla incepta eaque humanissima pulcherrimaque quadam consociatione quasi constituta nos omnes sive Societatem sive Institutum qui curamus una persecuturos alienum non videtur: adde etiam illud, quod quidam est apud nos magister qui suas quoque apud Biblicum scholas agitare solet, quae optima videtur occasio ad quaedam consilia conficienda, acroases quasdam nempe sive alias huiusmodi res.
Quarum omnium rerum quae impleta erit pars, quae vero inanes evaderint res ad tempus iam aperiemus explicabimusque. Hactenus enim hodie.
Valeatis omnes sodales maximam qui operam linguis navatis nostris!
No hay comentarios:
Publicar un comentario