viernes, 13 de mayo de 2011

De postrema sessione habita compendianda

Die 12 huius mensis Maii, die nempe Iovis, Iesu Nieto praeside nostro iubante ministranteque sessio postrema nostrae Societatis celebrata est. Quam sessionem, duas in partes divisam, non rari convenerunt sodales amicique.

Occasione hac adhibita, cum sodales qui moderationem necnon rem curant pecuniariam primo a conventu discessissent, ad alteram transivimus partem, in qua profestrix illa cathedraria apud Matritenses nomine Elisabetha Velázquez de sermone Latino ad artem architectandi incrementando apud Vitruvium disseruit, idque perbelle!

Qua acroase ita optime habita, praemia ad Certamina Graeca et Latina atque ad Certamen Ciceronianum pertinentia reddenda erant, id quod Iesus atque Emmanuel, quorum alter praeses, alter autem nostrae societatis secretarius, benigne fecerunt: en vobis imagines, quibus ea apud nos hoc die quae facta sunt monstrare illustrareque voluerimus.

Omnibus ergo discipulis discipulabusque congratulationes agimus plurimas, atque omnia bona omina in proximum ominamur annum!


No hay comentarios:

Publicar un comentario