sábado, 3 de diciembre de 2011

De postrema sessione nuper habita

Die 17 mensis novembris primam habuimus sessionem ad scholare hodiernum tempus pertinentem: quae enim sessio, duas in partes cum divisa fuerit, illud praecipue speciosi habuit, quod professor cathedarius ille c. n. Ioannes Carolus Iglesias Zoilo, linguam Graecam apud Baeticos plerumque docens, lautissimam habuit pulcherrimamque acroasim de Orpheo poeta illo Graeco quasi in fundamentis sive incunabulis fabularum musicarum postea quas apud nos Europaeos cives multi qui composuerint fuerint ponendo collocando credendo reputando. 


Modis enim musicis additis, quos professor adhibens praeclarum nobis omnibus circumstantibus de argumento tractando exemplum specimenque dedit, filum historiae ita est noster persecutus, ut quos ad finem allocutionis non ex imo corde plauserint raro invenisses.


Habeas, lector suavissime, nonnulla de eo infra documenta



Iam secundam in partem sessionis ut intremus, Iesu Nieto praeside nostro iubante rarissimi inter socios sodales convenimus eo animo, ut conspectum haberemus nostrae sodalitatis compertum ad res oeconomicas moderandas nostras, ad consilia nova hoc anno ineunda, ad auxilia sive instrumenta quibus maiorem apud nos peritiam rerum didascalicarum notitiamque scientiae nostrae habere possimus constituenda: adde quoque illud, quod perlucide patet consuetudinem maiorem arctioreque vinculo coniungendam nobis omnibus qui Societatem Legione conformamus cupiendam faciedam roborandam esse.

Quibus de omnibus rebus fusius altiusque nuntium notitiamque quemquam mox mox habituros bene speramus.

Valeatis omnes quam optime!

No hay comentarios:

Publicar un comentario