miércoles, 20 de junio de 2012

De anno scholari suum ad finem perventuro


Salvete omnes amici sodales commilitones! 

Tempora cum sint hodierna multis multifariisque referta negotiis, iuvat vobis illud nuntiare, proximo enim die 25, die scilicet Lunae, occasionem rursus nos conveniendi offerri, ita ut anno scholari suum ad finem perventuro gratissimo valeamus modo valedicere. 

Quod enim ut perbelle faciamus consilium, ecce mens quam iam aliquando paratam habemus:

primum omnium oportet sciatis convivium apud sodales nuntiari celebrandum, quod ab hora tertia postmeridiana in claustro illo quo Sedem Instituti Biblici ornatur suum habebit initium: cibi leves eique maximam partem frigidi apponentur, quos speremus fore sub divo maxima tranquillitate soleque regnante inter colloquia sapidissima consumere valeamus. 

addite quoque illud, quod post prandium Institutum Biblicum duce monstratoreque Iesu García Recio eius praeside est visendum cognoscendum lustrandum. 

quo enim Instituto patefacto apud conclave scholare congregati participes fabulas quasdam scaenicas easque brevissimas coram sodalibus parvus discipulorum grex edere volent, quae enim fabulae si Latina edentur lingua, quid mirum? 

nunc demum sessio postrema Societatis nostrae habenda nuntiabitur, qua sessione consilia ea sive proposita placitaque ad proximum annun pertinentia facienda complectentur. 

Veniatis ergo quam frequentissimi ad nos! Exspectatissimos vos bene credite fore! 

 Valeatis quam optime!

No hay comentarios:

Publicar un comentario