sábado, 27 de mayo de 2017

De Certamine Ciceroniano apud nos nuper celebrato

Salvi sitis salvaeque, amici lectoresque dulcissimi! De Certamine enim Ciceroniano nunc est rursus loquendum! 




Cuius autem Certaminis probatio apud nos Legionenses in aedibus Facultatis Litterarum, ut mos est inveteratus, die 3 mensis Februarii cum celebraretur, parva discipulorum discipularumque manus doctrinam Latinitatis peritiamque suam probaturi eo convenerunt. 

Quibus textus is propositus est Ciceronianus interpretandus commentandusque infra qui ostenditur et legi possit:



Et ecce probatione ab omnibus confecta tradita diebusque post aliquot emendata correctaque a Sophia illa Goyeneche discipula lycei c. n. Ionnes ab Enzina opus compositum ut existimatione maxima praemioque apud nos donatum sit faustissime contigit.

Multas ergo Sophiae agimus congratulationes atque omnia fausta prosperaque in proxima probatione apud Italos experienda ominamur omina!

No hay comentarios:

Publicar un comentario