miércoles, 16 de enero de 2013

De sessione ad electronica auxilia ediscenda adhibendaque


Salvete omnes amici sodalesque!

Illud iuvat, vos certiores fieri de sessione ea tota ad auxilia electronica ediscenda necnon ad scholasticum usum adhibenda proximo huius mensis die 30, Mercurii nempe die, quae est apud nos celebranda.

Quam enim sessionem, cum Facultas nostra ad litteras non tam nobis quibuslibet proxima esse videatur, quin in lyceo nomine Iohanne Enzina potius habeamus? Exspectamus ergo vos frequentissimi qui huc adibitis hora quinta postmeridiana, apud conclave scholastico 209, secundo in aedificii tabulato situm.

Aliud unum est animadvertendum, paginam enim interretialem eo animo menteque nos composuisse, quo facilius expeditius commodius cum doctrinam tum usum ad electronicas eas res pertinentem vos et discere et tenere valeatis. Placeat vobis!



Hactenus hodie: valeatis omnes quam optime atque in proximum!

1 comentario:

  1. Utinam et haec pagina Hispanis commodissima iusteque laudanda esset sermone sic omnibus Latine loquentibus communi scripta, ut posset omnibus gentibus eadem commoda praebere!

    ResponderEliminar