viernes, 2 de marzo de 2018

De novo Certamine Ciceroniano apud nos Legionenses nuper celebrato

Salvi sitis salvaeque, amici amicaeque omnes Latinam qui adamatis linguam!

Illud boni vobis hodie tradimus cognoscendum, Certamine illo Ciceroniano iam diu praenuntiato, haud paucos linguae Latinae discipulos discipulasque Veneris die secundo mensis Martii ad probationem descendisse faciendam eam, qua eorum amorem sive Ciceronis sive Latinitatis ostendi possit.



Quae enim probatio apud aedes Facultatis Litterarum in Vniversitate Studiorum Legionensi cum facta sit, quattuor per horas est producta, quo tempore certaminis participes, quorum conspectum his imaginibus facile perspicies, Ciceronianum textum eis propositum -eumque e duobus locis conflatum utrumque e libro inscripto DE OFICCIIS depromptum- et in Hispanicum debuerunt convertere sermonem et suorum Marte Minervaque eum ratione syntactica interpretari necnon variis argumentis ad vitam hodiernam spectantibus quantum potuerunt commentari.







Quibus omnibus Certaminis participibus toto ex corde de eorum alacri animo gratulamur atque, ut unus unave tantum victor evadere possit, illud pro comperto eos habere iubemus, victoriam eam praecipuam in participando omnes quoslibet iam esse adeptos adeptasque!

Et vos omnes, lectores dulcissimi, valete pancratice!

No hay comentarios:

Publicar un comentario