Salvete omnes amici amicaeque!
Multum cum iam temporis -nobis autem plane silentibus, quod mirum valde!- inde ab ultima conscripta symbola sit transactum, ecce novas vobis offerimus de nostra academica vita res tantillum scitu dignas.
Mense enim Iunio exeunte apud aedes Facultatis Litterarum Legionensi in Vniversitate, ultima anni superioris scholastici habita est sessio ad Societatem Hispanam Studiorum Classicorum apud Legionenses quod attinet.
Illa in sessione Ansgarius Martínez García, magister linguae litterarumque Graecarum, qui munus profitetur academicum in lyceo "Julio Caro Baroja" apud Matritense oppidulum Hispanico nomine Fuenlabrada nuncupatum, luculentam habuit dissertationem, cuius titulus "Mortal y Héroe, Aquiles versus Héctor" Hispanice dictus est.
Qua in acroase habenda multa de personis eis apud Homerum agentibus est tractatum eo autem pacto ut earum interpretatio commentariumque aliquid novi sapere viderentur, id quod tanta in huis operis hodierna existimatione mirum valde fieri crederes.
Acroase autem illa ad finem perducta, discipuli nostri singuli discipulaeque opera singula argumentum classicum attingentia quae accuratissime composuerint, praemia una cum eorum magistris magistrabusve acceperunt singula toto merito iureque. Quo facto ad finem sessio pervenit suum.
Valeatis pancratice omnes!

No hay comentarios:
Publicar un comentario