viernes, 16 de abril de 2021

De Certamine Odysseae apud nos nuper celebrato

 

Andreas Martínez Rodríguez

Salvete omnes, amici amicaeque!

Gratissimum est nobis illud ad vos afferre, Certamen nempe Odysseae nomine, cum die 22 mensis Martii suum habuerit initium variosque per dies haud pauci discipuli discipulaeque ad nostrae regionis lycea et collegia pertinentes, qua ei eaeque sunt doctrina et ingenio, id Certamen secuti essent, die tandem 14 huius mensis Aprilis suam primam iam absolvisse partem. Cuius enim victorem Andrean Martínez Rodríguez  discipulum Legionensem in lyceo Ioanne ab Enzina tertium cursum gradus secundarii agentem eundemque sub nomine Livi Andronici certantem magno gaudio evasisse nuntiamus.

Qua enim in Certaminis sessione discipulos discipulasque tres, turmam nomine Asturicae Augustae qui componebant idemque ad lyceum Legionense Legionis VII pertinentes, secundum obtinuisse locum tradimus.



Quibus omnibus huius Certaminis participibus, quacumque fuerint Fortuna donati, maximopere gratulamur atque iam ad proximum convocamus certamen.

Victori autem discipulo Andreae proximo die 21 huius mensis qui sessionem Certaminis totam Hispanam Civitatem attingentem adire debet, omnia exoptamus bona atque faustissima ominamur omina.

Valete quam plurimum, suavissimi lectores!


No hay comentarios:

Publicar un comentario