martes, 27 de abril de 2021

Gaudete multum! Discipulus noster Andreas e Certamine Odysseae victor evasit absolutus!

Franciscus Josephus García Martín, magister tutor, et Andreas Martínez Rodríguez
uterque rite personatus -o tempora...!- coram nobis prostant.

Latine

Salvi sitis salvaeque lectores lectricesque suavissimi, quibus cultus et lingua Latina et Graeca cordi sunt!

Faustissimum denuo vobis hodie nuntium tradimus, faustiorem scilicet eo, quem superiore nuper attulimus in symbola, Andream Martínez Rodríguez in lyceo Ioanne ab Enzina tertium cursum gradus secundarii discipulum degentem, ex ultimo Certaminis illius Odysseae periculo totam Hispaniam civitatem attingenti dignissimum evasisse victorem omni iure gratulandum!

Quem quidem Andrean discipulum, in lyceo usum tutore Francisco Iosepho García Martin, linguae Graecae optimo magistro,  eumdemque turmam nomine Livi Andronici solum constituentem, quaestionibus eis a magistris variis magistratibusque Latinae et Graecae linguae vehementissimo studio et navitate requisitis et propositis, recte et paulo citius quam ceteri fecerunt condiscipuli respondisse constat.

Secundum autem et tertium quoque laude dignissimos obtinuerunt locos turmae illae nominibus Filii Lupae II apud Emeritenses, Zeustodopoderosos apud Gallaicos, quibus aliae sunt addendae proximae, ut facile infra videri potest. Omnibus certe maximis gratulamur gratulationibus.

Quo in Certamine varia quoque fuisse lycea et collegia Legionensia, quae partem habuerunt ullam, gratum est commemorare: Collegium nempe Anunciata in viculo nomine Trobajo del Camino situm; lycea autem Señor de Bembibre necnon Bergidum Flavium Bergidis in terris sita, illud Valle del Luna apud viculum Santa María del Páramo, addite quoque Legionem VII et Ioannem ab Enzina Legione in urbe sita. 

Quorum omnes discipulos discipulasque laudibus multis maximoque honore gratulandos credimus, dummodo illud mirum potissimum perpendere velis, quanta enim et doctrina et per rete universum vestigandi dexteritas illis iunioribus discipulis fuerit, quibus quaestiones illas propositas, solutu Sphingis aenigmate cum nonnullae difficiliores viderentur, tam expedite et prompta ratione solvere licuerit.

Quod autem ad nostros attinet discipulos discipulasque, ad sessionem illam constituendam invitamus futuram, qua meritis praemiis donandi sint atque ab universis adstantibus, sive praesentibus sive e longinqua ratione electronicis instrumentis coniunctis, toto iure celebrandi.

Valete interdum quam optime omnes!


Hispanice

¡Saludos, lectoras y lectores todos, que amáis la cultura y lengua latina y griega!

Os traemos hoy de nuevo un anuncio felicísimo, más feliz aún que aquel con el que recientemente cumplimos la anterior entrada: el alumno Andrés Martínez Rodríguez, que cursa tercero de ESO en el instituto Juan del Enzina de León, ha obtenido la victoria en la fase final nacional del concurso Odisea. ¡Felicidades!

Andrés tuvo como tutor en el concurso a D. Francisco José García Martín, magnífico profesor de griego en su instituto, y participó formando como único miembro el equipo llamado Livio Andronico. El resultado de la prueba indica que Andrés contestó a las preguntas, preparadas y propuestas con todo esmero y atención por varios profesores de latín y griego, correctamente y un poco más rápido que sus compañeros de concurso.

El segundo y tercero puestos de honor correspondieron a los equipos llamados Filii Lupae, del IES Sáenz de Buruaga, en Mérida, y Zeustodopoderosos, del IES Canido, del Ferrol, a los que añadir otros siguientes. ¡Enhorabuena a todos!

Tomaron parte también en esta edición del concurso varios institutos y colegios leoneses: el colegio La Anunciata, de Trobajo del Camino, y los institutos Señor de Bembibre de Bembibre; Bergidum Flavium de Cacabelos; Valle del Luna, de Santa María del Páramo;  Legio VII y Juan del Enzina de León. A todos los participantes de estos centros les felicitamos y damos el debido reconocimiento, toda vez que, usando sus conocimientos y valiéndose de su pericia en la búsqueda por la Red, hubieron de enfrentarse a preguntas y resolver algunas cuestiones de no poca dificultad.

Por lo que hace a nuestros queridos alumnos y alumnas, les invitamos a una próxima sesión, en la que, bien de forma presencial, bien por videoconferencia, se les hará objeto de la entrega de premios y merecidas distinciones.

¡Hasta pronto!


No hay comentarios:

Publicar un comentario